Árbók Háskóla Íslands - 02.01.1931, Blaðsíða 123
15
20
25
30
35
40
45
50
55
123
centibus cunctis Iohannes suo nomine
cuncta describeret; et ideo licet uaria sin-
gulis euangeliorum libris principa
doceantur, nihil tamen differt creden-
tium fidei, cum uno ac principali spiritu de-
clarata sint in omnibus omnia de natiui-
tate, de passione, de resurrectione,
de conuersatione cum discipulis suis,
ac de gemino eius aduentu,
primo in humilitate despecto, quod fu-
it, secundo potestate regali prae-
claro, quod futurum est. Quid ergo
mirum si Iohannes tam constanter
singula etiam in epistulis suis proferat?
dicens in semet ipsum ‘Quae uidimus oculis
nostris et auribus audiuimus et manus
nostrae palpauerunt, haec scripsimus uobis.’
Sic enim non solum uisorem se et auditorem
sed et scriptorem omnium mirabilium domini per ordi-
nem profitetur. Acta autem omnium apostolorum
sub uno libro scripta sunt. Lucas ‘optimo Theofi-
lo’ conprendit quae sub praesentia eius singula
gerebantur, sicuti et semota passione Petri
euidenter declarat, et profectione Pauli ab Vr-
be ad Hispaniam proficiscentis. Epistulae autem
Pauli, quae a quo loco uel qua ex causa directae
sint uolentibus intellegere ipsae declarant.
Primum omnium Corinthiis schisma[ta et] heresis in-
terdicens, deinceps Galatis circumcisionem,
Romanis autem ordinem scripturarum sed
principium earum esse Christum intimans
prolixius scripsit, de quibus singulis non neces-
se est a nobis disputari. Cum ipse beatus
apostolus Paulus, sequens prodecessoris sui
Iohannis ordinem non nisi nominatim septem
ecclesiis scribat, ordine tali: ad Corinthios
prima, ad Efesios secunda, ad Philippenses ter-
tia, ad Colosenses quarta, ad Galatas quin-
ta, ad Tessalonicenses sexta, ad Romanos
septima;—uerum Corinthiis et Tessalonicen-
sibus, licet pro correptione, iteratur—, una
tamen per omnem orbem terrae ecclesia