Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1957, Page 517
APPENDIX II
497
etiam M. Dedekennum meas ad Dn. D. Meisnerum procuråsse.
Sed qvod jam vestras hoc anno cum dolore desiderem, temporum
iniqvltati assigno. Navigationes ab urbe Hamburg, nostris mer-
catoribus anno proximo inopinato interdictæ sunt. Hine nego-
ciantes maturius ibidem sua expediebant, ita ut ipsorum adven- j
tum vel discessum literas Dn. Doctoris attingere non potuisse
facile conjiciam. Interim, si M. Dedekennus nactus sit, anno
1621. fortasse ad me pervenient, et hisce si qvid respondere Dn.
fautori visum, ad communem amieum, M. Dedekennum, in Mar-
tio sané mitti oportet. 10
Ago autem denuo Div. in primis benignitati, deinde Reverendi
Dn. Doet. Meisneri vigiliis et curis atqve laboribus theologicis
ex animo gratias, tum visis et mihi magnå autoris liberalitate
communicatis, tum non visis, qvos scio ejusdem esse farinæ selec-
tissimæ. Et si magis maritima esset Witemberga, pro modulo 15
meo gratum me exhiberem de fructibus nostræ terræ aliqvid mit-
tendo, vel animi causa monstrando. Sed ferenda, qvæ non mu-
tanda. Reddat vobis et recompenset DIVES ille cum dispensa-
toribus suis rationem iniens et servum frugi hisce compellans et
compellaturus: Evge, serve bone, etc., prout in Evangelii hesterni 20
åpyaaca habent Meditationes Meisnerianæ, scribo enim postrid.
Dominicæ ix. Trinit.
Anno paulo superiore bene diu ardentem se ingessit, etiam
nostris oculis, aliqvot doctorum commentariis notatus (qvorum
[nujlli mihi oblati) cometes. Cui tellus Islandica velut succinens 25
exarsit seqventi mox æstate incendio subterraneo in montibus Is-
landiæ meridionalis aut montibus interjectis stagnis (neqve enim
certo teneo, et etiam hic stagna et ipsum mare exarserunt olim)
erumpente tantå vi et vehementia dieb. aliqvot continuis, ut cine-
res in borealem Islandiam per multa milliaria vento delati pascua 30
jumentis bene diu interceperint, nivium instar, dum pluviis denuo
cineres ille cocti et submersi graminis pastum pecori indulgerent.
Est et tertium incendium, qvo nostri Reverendi Dn. Superinten-
dentis ac proinde Ecclesiæ hostes flagrant eumqve apud sereniss.
Reg. Majestatem deferentes summo periculo involverunt, qvi- 35
b(us) se Deus elementer et potenter objiciat. Sed et de vestræ
Germaniæ incendiis ac pené (bone Deus) conflagratione tristes
inaudivimus. Cometes ille vobis nobiseum communis est. Hære-
32 Bibliotheca Arnamagnæana, XII