Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 248
234
GRONLANDIA
ratim adornat, terram illam Gunnbiornoni visam inqvisiturus,
Anno prædicto 982.
Abit igitur unica navi a promontorio occidentalis Islandiæ
Snæfellz Jokull in altum delatus Occidentem rectå versus per-
venitqve brevi ad terræ istius qvædam tænia et cavtium crepidi- 5
nem longo tractu a Septemtrione fere versus Austrum excur-
rentem, perpetuis nivibus et montium præruptis inaccessam, qvam
ille qvidem Midjokul, vel ut alij Miklajokul, indigetavit, poste-
rior ætas Blauserk.
Montem enim excelsum glade et perpetuis nivibus rigentem 10
lingva vernacula jokul vocant. Eundem etiam Blauserk ob colo-
rem ceruleum, qvi est glaciei qvasi cerulea tunica. Estqve hic
inter tres Gronlandiæ desertæ supra commemoratos medius,
qvantum conijcio, ad qvem superandum 14 dierum spatio opus
esse dixerunt. Cujus australem terminum Ericus hic primum 15
conspexerat habuitqve mox australiorem tertium montem Hvit-
serk, de qvo etiam supra.
Latus illud terræ erat orientale, qvod alii produnt glade
illa fluitante perpetuo annatari (cujus in navigatione Ericiana
nulla fit mentio), qvæ navigatione versus Lybonotum primo ab 20
Islandiæ littoribus discessu directå evitari debebat, ut ad habita-
bilem illam terræ partem pateat accessus. Cujus navigationis
cum qvosdam tæduerit (qvia longior est, si non procul a termino
boreali littus illud contingant navtæ) ajunt re infectå iter Gron-
landicum tentasse frustra. 2s
Ericus porro, cum ejus littoris accessu prohiberetur, ad lævam
nonnihil et Lybonotum versus deflexit, superatoqve horrido isto
tractu sinum patentem obvium habuit longissimo secessu ipsam
continentem ingredientem, inqve hujus sinus ostio insulam com-
modam, ubi hibernia faceret, vocavitqve insulam Ericsey ut et 30
sinum Ericsfiord.
1 ratem B. Gunnbernoni B. 2 Anno — 983] cum segu. periodo conjungunt BC.
5-6 crepedinem BC. 8 Mykla- B. indigitant B. 9 Blau-] Bla- BC. 10 enim]
et C. 11 jøkul vocant B, jokull vocatur AC. Blau-] Blå- BC. 12 hic] -4- B.
13 desertæ] -4- C. 15-16 Ericus — tertium] -4- C. 17 etiam] -4- B. 19 annari B.
21 debeat BC. 23 est] -4- C. 27 isto] 4- C. 30 hyberna C. Erics-] Ejreks- B,
Eirikz- C. (sic etiam v. 31, p. 235 vv. 2, 6, II, 18). 31 -fiord] -fiørd B (semper).