Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 18
4
EPISTOLA
dam agellum et frugum aliarum primitias non absurde trans-
ferri: Nempe Musarum et Apollinis qvoddam arvum, cujus
cultu eruditionis et sapientiæ studiosi sese occupatos profitentur.
Ex qvd agriculturå fænus aliqvod qvam primum adepli fuerint,
mox hujus, ut antiqvissimæ, ita justissimæ legis et sanciti Mosaici 3
(immo Divini) memores suum qvendam Deum, i.e. benefacto-
rem præcipuum, reqvirunt, cui istius sui novalis primitias grati
of ferent et nuncupent.
Et licet in hac comparatione omnia satis sint analoga sibiqve
correspondentia, ita ut meå explicatione nihil egeant, tamen 10
illud unicum omittere non possum, qvod forsan inconditus Lector
qvispiam miretur aut improbet: Nempe Mecænates nostros Deos
rite vocari. Cui vel unicum illud et ve tus verbum s atis fadet:
Homo Homini DEUS, qvo qvis neget viros de nobis bene
meritos notari. Qvod si iidem Mecænates nostri et benefactores is
magistratum gerant, et qvidem summum (ut sæpe videmus eos,
qvi summe eminent, ad Musarum alumnos maxime se demit-
tere), qvisnam tum illud ignoretf Ego dixi: Dii estis et filii
excelsi omnes; qvam phrasin Salvator noster apud Johann, ap-
r probans ulteriorem de hac re disputationem præcidit. Debentur 20
itaqve Mecænatibus nostri profectus et proventus literarii (ut
sic dicam), non solum Primitiæ, sed etiam Decimæ: de quibus
pariter DEO opt. max. ex agri et frugum annuo proventu offe-
rendis et exsolvendis manifeste habetur in lege Mosaica.
Qvare jam sereniss. Rex, Domine clementiss. (ut eb qvo 25
volui, Majestatis vestræ fretus gratid, perveniam), cum Dei
benigniss. nutu et Maj.lts V.ræ munificentia mihi contigerit illud
vitæ genus amplecti, qvod d literis vel literarum studio non ab-
horreat, sæpius, olim et nunc cogitavi, qvid primitiarum et qvid
decimarum loco Maj.*' VS* offerendum esset. Et qvidem de 30
primitiis studiorum meorum, qvantumvis meo fato (si cum aliis
istis et nobilibus ingeniis conferantur) abjectorum, prior cura
fuit.
Accidit itaqve, ut ante annos aliqvot Libellus pro Islandia
mihi publicandus esset; cum qvo, ubi ad Maj.ta V.rÆ subsellia 35
patrocinii indigus supplex devolverer, ita exceptus est libellus
ille clementissimé, ut illi non solum patrocinium vel tutelam in-
dulserit, sed insuper autorem larga munificentia Maj.tas V.ra