Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 19
DEDICATORIA
5
beårit. Qvo tanto et tam regio Maj.tis Vs# beneficio fretus el
lætus primitiarum oblatione perfunctus videbar. Ast ed demum
ratione, sereniss. Rex, qva olim agricola ille sive rusticus pau-
perculus Regi suo subditorum munera, amoris et observantiæ
5 ergo certatim collata, captanti accurrit, cumqve muneris nil aliud
haberet, ex vicino flumine haustam undam porrexit. Qvarn obla- a ^
tionem Rex ille (notissima est historia) non tantum non rejecit,
sed etiam liberaliter remunerando celebrem reddidit. Eadem
sane et nihilo minor fuit MajJ« Vsæ in libello prædicto sive
10 studiorum meorum primitiis (qvas nunc sic appellare liceat)
excipiendis clementia et facilitas.
De illo itaqve, qvod Decimarum loco Maj. V.rÆ d me offer-
retur (ad eundem enim Decimæ, qvem Primitiæ, pertinent, lege
qva dictum est superius), porro cura mihi esse cæpit. Sed agnovi,
is ut antea, nihil esse penitus in tenuitate ingenii tam inexculti, qvo
cum secundb in Maj. V.™ conspectu comparerem. Verum enim-
vero, dum ea res me sic sollicitum teneret, et simul clarissimi
viri permulti (qvorum nec authoritatem aspernari, nec consilium
temere refugere debebam), qvibus prædictus libellus pro Islan-
20 dia editus, tum in Danid, tum quoque in Germanid innotuerat,
constanter omnes idem urgerent, nempe ut Rerum Islandicarum
aliqvam perfectiorem descriptionem darem (sicut hæc in seqventi
præfatione ad Lectorem plenius exponuntur), hoc qvod nunc
editur (qvicqvid est Libelli) natum est. Nam dum Annales el
25 Antiqvitates nostratium (licet plus satis intricatas) jussu Maj.
Vs<* Anno 1596. et seqventibus pervestigo, ac nonnulla de Rebus
exteris, in iisdem passim respersa, colligo, etiam qvædam de
Rebus Islandorum excerpo, reliqva, quæ de exteris, ad Histori-
cum Regni ordinarium ablegando. Concepta autem ista, de Re-
30 bus Islandorum, CRYMOGÆAM indigetavi; qvam qva occa-
sione et qvo fine publici juris fore passus sim, in præfatione
opusculi indicatur, re tota prius cum Historico Regni et cum
Rever, ac clarissimo Doet. Johanne Resenio, pro tempore Aca-
demiæ Hafniensis Rectore, Anno 1603. communicata. Sed editio
35 hue usqve dilata est.
Hoc itaqve Opusculum, ut patiatur ac permittat Maj. V.ra,
Rex sereniss., tanqvam decimas agelli mei literarii, qvantumvis
segniter culti, ut tamen, inqvam, sibi dicari permittat, per illud,