Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 23
AD LECTOREM
9
mecum redijt. Ita mihi apud Literatos quosdam præjudicium,
apud quosdam vero æmulatio, apud Idiotas stultitia et maligni-
tas obesse cæpit.
Interim tamen ex doctioribus et præstantioribus viris habui
s plurimos conatus mei æquos censor es: non in Patriå solum, sed
et exteros (qui illorum candor fuit). Quorum alij coram, alij
crebrioribus literis instigdrunt, imo efflagitarunt, ut de Patrid
aliquid pr æterea scriberem: Neque enim sold errorum et crimi-
num refutatione Lectori satisfactum existimabant, nisi etiam
io Rerum nostratium luculentior aliqua accederet narratio.
Hærebat diutule ambiguo ratiocinio suspensus animus: de-
beretne sinistris illis judicijs succumbere atque id genus lucubra-
tionum in posterum refugere penitus? An vero æquioribus his
arbitris morem gerere, seque ad aliquid novi de Rebus Islandicis
15 scribendum accingere f Vicit tandem bonorum opinio et assensus,
ae pravorum judiciorum objectique criminis vanæ ambitionis con-
temptum mihi ingeneravit. Falsum namque probrum non ultra
aures (ut est in Æschinis proverbio), conscientiam, ab ejusmodi
labe liberam, non attingit. Quocirca hæc de Rebus Islandorum,
20 inter legendum Antiquitates nostratium historicas concepta, in
hane Opusculi formam redigere tandem non dubitavi.
Occasio scriptionis ea fuit: scopum requiris?
I. Ft ad Deum Opt. M. merita hine laus et gloria redundet:
Qui familias suis sedibus et solo natali extorres non interire aut
25 extirpari passus sit, sed in justam gentis multitudinem excrescerc;
et ne non esset, ubi aut unde viverent, ex Oceani medio sedes
commodas emergere vel apparere feeit, ibique admirando modo 3
de omnibus vitæ subsidijs ijsdem prospexit. Nec vitam solum et
victum indulsit, sed et certa vivendi forma et Legibus honestis
30 ad virtutem iter monstravit. Et quod omnium maximum est,
extirpata barbarie Ethnica in societatem Ecclesiæ beatæ et bene-
dictæ voeavit: Liter arum et sapientiæ exercitia et scholas apud
nos aperuit: nec sanæ doctrinæ Lumen hueusque iterum extingui
sivit, adeo ut felices illas mundi plagas, vel Schytico Dei con-
35 temptu laborantes, vel infeetd salutis Doctrind å vero cultus
Divini tramite abberrantes, ex speculå hac halcyonid aspicere et
nobis tanto vehementius gratulari ae de verd felicitate et summo
hominis bono, sito in agnitione Salvatoris nostri lesu Christi, in