Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 24
IO AD LECTOREM
tacito, vt ajuni, sinu gaudere possimus; illudque universis Persa-
rum Gazis, Turcarum opibus, Indorum gevimis et auro præferre,
quibus nec frigora nec paupertatem, cum hoc summo Dei bene-
ficio conjunctam, velimus commutare.
II. Alter finis præsentis scripti ipsam Islandorum salutem
spectat. Vt scilicet tantam Dei bonitatem expendentes, expenden-
tes, inquam, qui simus, qui fuerimus, ex damnatis nempe Ethnicis
æternæ salutis participes facti, ita nos erga Deum geramus, ne
hujus ipsum beneficij pænitere aliquando necesse sit; quemad-
modum olim de Mortalium genere horrendum diluvij suppli-
cium, protervå malitid provocante, ipsum Numen divinum con-
questum est: Pænitet me fecisse hojninem.
III. Optarem etiam has Misericordias Domini, per quas
nos respicere dignatus est, alijs nationibus, tenui quantumvis et
jejuna hac Rerum nostrarum narratione, innotescere, ne illis
posthac ignoti penitus aut prorsus contempti vivamus, sed vt uno
et eodem Iesu Christi Spiritu nobiscum coalescant, animadver-
tentes Regnum Dei ad mundanas beatitudines non esse alligatum.
IV. Quin et ed quoque spectasse me vel in primis non dissi-
4 mulo, ut hine Regibus nostris serenissimis, sub quorum tuteld et
præsidio hue usque Dei beneficio pacate viximus et victuros in
posterum speramus, sua laus et debitus honos constaret: In pri-
mis vero illustrissimo Regi Christiano III. cum filio, Divo Fride-
rico II., et nepote inelyto, Christiano IV. Rege nostro moderno
optatissimo et serenissimo. Quorum beneficio Ecclesia Dei, quæ
in Islandia est, in clariorem Evangelij Lucem vindicata, salvificæ
veritatis non exigua inerementa accepit, ae etiamnum elementer
fovetur. Cui rei ne facultas deesset, non dubitarunt Reges Chri-
stianissimi literarum et doctrinæ collegia cum typographia unå
etiam in ultimo illo suorum Regnorum angulo Regia vere pietate
et munificentia instituere, vnde proficiscenti nostræ juventuti,
eorundem annuente Gratiå, ad Academica Vniversitatis ocia lite-
rata et immunitates (quibus illic eruditionis et virtutis studiosi
alumni Regij gaudent) aditus præ alijs pateret liberrimus.
Est profeeto inter plurimas celeberrimorum Daniæ Regum
laudes hæc non ultima gloria: quod in tam remoto terrarum orbe
syncerioris religionis facem accenderint et accensam constanter
nutriri curent, sicque veteris erroris tenebras in lucem veritatis,
5
10
15
20
25
30
35