Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 25
AD LECTOREM
I I
cæcitatem in visum, omninoque barbariem in vera sapientiæ cul-
tum, divind aspirante gratia, converterint, viderintque et etiam-
num videant ad cælestia oracula, de divina lucis et gratia radio
in extremum orbem penetraturo implenda, sese velut instrumenta
s xul ovvéqyovc- divinitus electos et destinatos esse.
Hac summa Regum nostrorum beneficia, hancque in Ecclesiis
et scholis fovendis pietatem, qui non agnoverint, ingratissimi sint
oportet. Quorum numero ut nos eximeremus, volui et meo et
patriæ nomine tantam Sereniss. Regum nostrorum beneficentiam
10 hoc publico veluti testimonio confiteri et depradicare, meque
simul juxta ac alios Regid munificentia in patrid et extra patriam
usos vel adhuc utentes commonefacere; qua animi, quæ vitæ
institutio ac studia ob tam præclara Regum de nobis merita nos
deceant, ne prorsus male collata videri possint. Nempe aliquid
is tale, quod Cato Porcius dicere solebat: Reddendam esse vitæ
rationem, etc. et animos liberali otio beatos ab ignavo otio esse
avocandos; vel, quod Amasis Ægyptiorum Regis edicto circum-
fertur: Profitendum cuilibet apud suum p(r)æsidem quotannis
artem aliquam, unde viveret. Nam nunc Gymnosophistarum so-
20 lertiam (apud quos impransi abibant, qui D1URNAE opera
fructum nullum attulissent) aut etiam Ægyptiaca juventutis, 180.
stadia ante Epulas percurrentis, indefessam diligentiam hoc se-
culo somniare nihil attinet.
Habes brevissimé pr asentis scriptiuncula et occasionem, Lec-
25 tor, et intentionem. Sed et tute sub prafationis exitum mihi com-
pellandus: De rebus scil. (hujus libelli materid) et rerum con-
textu.
Res enim tradimus non Italia aut Gracia, sed obscura illius
multis secidis et contempta plurimis ac tantum non execrabilis
30 (judicio quorundam) Insula Islandia. Quare fortasse dicas re-
rum (per verba) contextum, id est orationem et stylum, materia
accommodandum fuisse. Non poterat hoc, inquam, ubique fieri.
Scio agre latur os alios quod Reip. quod Aristocratia, Rcgni,
Optimatum, nomophylacum nomina et appellationes de tam
35 humili loco et societate hominum usurpem.
Sed et ista de Apium examinibus usurpata å quibusdam sine
offensione cognovimus. Ferant ergo id de Islandis fieri, quibus
cum illis magis propria est quam apibus humana sortis et mentis