Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 27
DE REBUS
I S LAN DO RVM
LIBER PRIMUS.
CAPUT I
5
Islandiæ situs Cosmographicus et Geographicns
ac appellationum diversarum
Historia.
Islandicæ gentis Primordia et Rempublicam scribere institui-
mus, tenui equidem orationis filo (quale decet historiam) om-
10 nique verborum carente lenocinio Rhetorumque pigmentis ex-
perte, ne quid ingenij ostentandi gratia (quod scio quam sit exi-
guum), magis quam Rempub. literariam in hac historiæ vitæ
humanæ parte adjutandi studio, scribere arguar. Ut autem con-
stet etiam ignotis, quænam sit illa gens Islandica, quam diximus,
is ejusdem descriptionem å subjecto loco ordiendam, ipsiusque Is-
landiæ situm Cosmographicum et Geographicum, qualis sané
haberi potuit, idcirco hue necessario assumendum arbitrati sumus,
eum Appellationum, quas diverso tempore diversas habuit, bre-
vissimå historia.
lo Est igitur Islandia Insula Septentrionis vasto circumfusa
Oceano. Cujus latitudo Cosmographica1 ad Boream, Holis nem- islandiæ
pe, quæ sedes est Episcopalis Borealis Islandiæ, gr. 65. 44.
Longitudo vero gr. 13. 30. circiter. Nec enim præcise affirma-
vero, ob eum serupulum, qui est å paralaxi Lunæ in ecclipsium
-s observationibus metuendus; quem solum investigandæ longit. 8
modum hactenus adhibuit clarissimus vir, Gudbrandus Thor-
lacius, Borealis Islandiæ Episcopus modernus, qui nobis longit.
et latit. hane sui loci communicavit, primusque quod sciam, hac
1 -grapheia ed.