Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 28
14
RERUM ISLANDICARUM
in re aliquid certi apud nostrates prodidit, ubi quamvis alii alia
subtilissimam diligentiam impedientia rnetuant, nos eam tamen
incertissimis nautarum conjecturis, ac multo magis exotericorum
scriptorum de hac re sententiis, non minus contrarijs quam variis,
quas alibi collegimus, longe posthabitis, sequimur haud inviti; s
dum forte alias aliquid magis exquisitum, magisque, ut loquuntur,
ad unguem, sive ipsius Dn. Gudbrandi beneficio, sive alterius,
monstratum fuerit. Etsi autem in libello Anno 93. pro Islandia
edito latitudo Holensis per Typographi et Correctoris incuriam
45 gr. expressa legatur, id tamen erratum candidus et cordatus 10
Lector ex ijs, quæ ibidem de diei et noctis quantitate mox se-
quuntur, facile restituet. Noctis enim et Diei quantitas ibidem
assignata non cum latitudine 45. gr., sed 65. graduum et 44. m.
convertitur; id quod spero å synceris ingenijs non fuisse præteri-
tum. Quamvis illå spe apud nonnullos frustratum me intelligam: 15
Etenim Theatri Orteliani commentator hunc latitudinis errorem
non typographo, sed mihi ascribit dicens: Islandiam autem no-
stram subjacere 1. gr. long. et 60. gr. latitu. nemo qui saltem
tabulas Geographicas novit, ignorat: et errare puto ipsum Is-
landum Arngrimum Ionam, in suo de hac insula Commentario, 20
ubi dicit eam Latitudinis circiter gradus 44. et 44. minutis, etc.
Ego vero ut errorem istum non meum esse ostendam, primum
ad Autographum D. D. professoribus Haffniensibus, imo et ipsi
Cancellario magno, Nicolao Kaasio, ante editionem oblatum,
appello: quod latit. 65. gr. 44. continet. Deinde etiam ad ipsos 25
9 D D. professores adhuc superstites, quibuscum mihi de latit. Is-
land. ante editionem frequens sermo. Tertio ad exemplaria editi
libelli tum Regi Serenis., tum utrique Cancellario et aliis, abs
me oblata et meå manu, quo ad hunc errorem, correcta. Quarto
ad ipsum illum libellum eandem illam paginam, imo et periodum 30
eandem, ubi typographi hunc latitudinis Islandiæ errorem Orte-
lianus Commentator legerat; ibi enim sic habetur: Et illic (Holæ
in Boreali Islandia) Diem brevissimum habemus ad minimum
duarum hor arum, in meridionali Islandia longiorem, ut ex
artificum tabulis videre est, etc. Quod si jam lector ille neque 33
autographum, nec D D. Professores Hafnienses, nec exemplaria
mea manu correcta, consulere poterat, at hane diei et noctis
maximæ quantitatem cum 44. aut 45. gr. minime reciprocam