Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 29
LIBER PRIMUS
15
(si tantum candoris, quantum eruditionis habere voluisset videri)
nequaquam lippis oculis percurrere debebat. Nolo autem veriora
Orteliani commentatoris, in iisdem ad Islandiæ mappam notis,
errata consignare, ne propositæ orationis series nimis interrum-
5 patur.
Ea vero (quæ hodie, ac inde å primo incolarum ingressu,
Island(i)æ nornen gerit) tum adhuc inculta varias å variis in-
ventoribus appellationes sortita est: quarum tres commemo-
rantur.
io Primum namque Snælandia dicta est. Etenim Naddocus,
quidam pirata, Insulas Farenses (ab ovium multitudine Færeyar
vulgo appellatas) versus contendens, ad littora orientalis Is-
landiæ tempestate delatus est, non procul å monte Reidarfiall
postea dicto, ad sinum Reidarfiord; qui conscenso monte vici-
15 niam laté contemplatus omnia deserta comperit. Oram autem
sub autumnum solvens animadvertit montium altiora cacumina
nivibus largioribus obduci, atque idcirco é re natå nornen fecit
insulæ Snælandia, id est Nivosa terra.
Hune secutus alter, Gardarus Svavari f., natione Svecus,
20 famå, quam de Snælandia Naddocus attulerat, impulsus, eam
quæsitum abijt; repperit; etiam ad orientale littus appellens ac
inde circum insulam vectus in sinu Borealis Islandiæ Skialf anda
substitit, ibidemque hybernavit, Anno Christi 864., fecitque
portus nornen Husawich ab hybernis seu domibus ibidem ex-
25 structis. Ineunte autem vere, in Norvegiam soluturo Gardaro,
Scapha tempestate abacta est in portum priori vicinum, eratque
in eadem Scapha nautarum quidam Natt fare dictus; å quo etiam
isti portui nornen Natfarawick. Porro Gardarus ad suos reversus
terram novam appellavit Gardarszholm, quasi Gardari insula,
30 neglecto Snælandiæ nomine.
Quin etiam piures terram recens inventam visendi incessit
cupido. Nam et tertius quidam Floco, famosissimus et ille Pirata,
Gardarszholm am invisurus solvit ex portu Norvegiæ, qui est
ad speculam seu potius Pharum Flokazvarda, situm in limitibus
35 provinciarum Hordælandiæ et Rogælandiæ; perque Hiatlandiam
(quæ quibusdam male Schetlandia) transiens nornen portui cui-
dam, etiam postea retentum, indidit Flokawogur: ibidemque
stagnum (in quo Floconis filia Geirhillda casu suffocata est)
IO
Gardars
holma
Rafnafio-
co pirata