Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 30
16 RERUM ISLANDICARUM
ab ipså Geirhilldarwatn dictum est. Non secus ac pontus, in quo
Hellen casu quodam Phryxus amisit, Hellespontus nuncupabatur.
Nondum erat pyxidis nauticæ usus. Quocirca Floco Hiatlandiam
relinquens corvos aliquot sibi adjunxit, cumque sibi videretur
magnum jam iter navigando confecisse, corvum unum dimisit,
qui in sublime evolans conspectam retro Hiatlandiam repetijt.
Unde colligens Floco se adhuc Pliatlandiæ quam reliquis terris
viciniorem, atque ideo strenue pergens corvum emisit alterum.
Qui quod terram nullam ante vel å tergo conspiceret, in navim
11 recidit. Demum vero corvus tertius å Flocone emissus, et itinere
majore ex parte confecto, terram nautis optatam subtilis visus
acumine assecutus eodem celerrimo fertur volatu: cujus ductum
secutus Floco latus insulæ orientale, ut antecessores, primum
conspicatus est: inde ad Austrum cursum dirigens patentissimum
sinum inter promontoria1 duo, Reykanes et Snæfellsnes post-
modum dicta, 12. milliaria Islandica latum deprehendit. Audiens
autem ex nautå quodam (quem secum habebat) natione Scoto,
cui Faxa nornen, vastum illud esse, quod jam obvium haberent,
amnis seu fluvij ostium, Floco ad notandam Faxæ stultitiam,
sinum maris tam vastum fluvij ostium reputantis, nornen fecit
sinui inter prædictå promontoria intercepto Faxaos, quod Faxæ
ostium. Hic sinus ob portuum multitudinem postea dictus Hafna-
fiordur: quæ appellatio hodie specialius de ejusdem sinus portu
quodam tutissimo, Hafnafiordur, usurpatur.
Dehinc latus insulæ occidentale legens Floco sinum Breida-
fiord subintravit, in portu quopiam provinciæ Bardæstraund
JVatnsfiordur dicto (utor enim appellationibus postea natis)
subsistens ibidemque hyberna parans, piscibus2 varii generis,
quibus sinus abundabat, commodé vixit. Hic vero vernum
tempus frigore intemperatissimum nactus deprehendit sinum,
qui å Borea hane terræ partern ingreditur, glacie marina, quam
Grønlandicam appellamus, repleri. A qua glacie Floco tertium3
Islandice 4 finxit insulæ nornen, Island. Sed et alteram hyemem ad meridio-
nale latus conversus Floco in Islandia transegit; reversusque in
Norvegiam å corvis, quibus pro pyxide nauticå usus est, cogno-
men5 Rafnafloke sortiebatur.
5
10
15
20
25
30
35
1 -monotria ed. 2 ex piscibus ed., corr. AJ. 3 tettium ed. 4 Islandicæ ed. 5 -nomem ed.