Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 31
LIBER PRIMUS
17
Et Islandia quidem has appellationes ab inventoribus con- An islandia
sequenter nacta est. Nam ad quartam, Thule, quod attinet, quæ sltThule
huic terræ å quibusdam affingitur, non possum adduci ut veram 12
esse credam, hoc potissimum argumento: Quod Thyle seu Thule
5 inter veteres, non solum Plinio, Nat. Hist. lib. 2. cap. 75. et
lib. 4. cap. 16. (floruit autem Plinius circa An. Christi 80.), et
qui Plinio antiquior, Pythiæ Massiliensi, sed etiam Pub. Vergilio,
qui ultra annum Christi 14. non supervixerat, in ore et scriptis
frequens fuerit: Islandia vero ad annum usque Christ. 874., ut
io postea dicam, inculta prorsus manserit. Thule itaque quam Au-
gusto servituram dixit Vergilius (Georg. I. tibi serviat ultima
Thule, ubi vel pueris notum Thulen pro Thules incolis Synec-
dochicws dici) Augusti et Vergilii temporibus non solum habitata,
sed etiam Romanis cognita, non est Islandia, multa post secula
is habitari primum cæpta. Videtur præterea ipse Plinius, loco citato
posteriore, insulis Britannicis Thulen accensere: Vltima (inquit)
omnium (insularum Britannicarum scilicet, de his enim illi sermo
est) quæ memorantur est Thule. Idem etiam Vergilium volvisse
consentaneum: qui ultimam dixit Thulen, loco citato; et similiter
20 penitus toto divisos orbe Britannos: id est ultimos. Idem porro
Argumentum å Claudiani Alexandrini et hoc longe antiquioris
Pub. Papinij Statij ætate urgere liceat. Claudianus enim circa
annum Christ. 390. canit de belli Getici å Theodosio gesti suc-
cessibus.
25 Famaque nigrantes succin(c)ta pavoribus alas
Secum cuncta trahens å Gadibus usque Britannum
Termit oceanum et nos tro procul axe remotam
Insolito Belli tremefecit murmure Thulen.
An vero Islandiam incultam et desertam fama tremefecerit?
30 Statius vero Claudiano trecentis annis antiquior sic: lib. 3. Sylva.
Quanquam etsi gelidas ir em mansurus ad Arctos,
Vel super Hesperiæ vada caligantia Thules.
Audis non levem modo famam de Thule ad Statium pervenisse, ,3
sed vada, Syrtes seu brevia in accessu insulæ deprehensa fre-
35 quenti navigantium relatione ipsi satis cognita fuisse: cujusmodi
in circuitu Islandiæ, quod sciam, nulla sunt: quod experientiå
2 BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, X