Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 32
i8
RERUM ISLANDICARUM
loquitur. At in Brita(n)nicarum insularum accessu longe frequen-
tissima, ut ferunt.
Premamus ipsum hoc argumentum ulterius å D. Hilarij
ætate, qui Anno Christ. 372 obierat; de cujus famå sic For-
tunatus: s
Eloquij currente rotd penetravit ad Indos,
Ingeniumque potens ultima Thyle colit.
Quid vero illud est, quod Statius vocat Hesperiam Thulen, id
est, occidenti subjectam? Eo enim et Hispania Hesperia dicta.
Ast Ausonius Aquilonigenas Britannos, Edyll. 12. 10
Aut Italum populos, Aquilonigenasque Britannos.
Ex quorum sententia Thule occidentalior sit Britannia. Nec
valet argumentum quod å noctium et dierum brevitate utrobique,
in Islandiå nempe et Thule, quidam petivit: in solstitio nempe
æstivo nullas habere noctes. Nam et idem ipsis Britannis Iuvena-15
lis tribuit: Satyr. 2.
-----------------------Arma quid ultra
Littora luvernæ promovimus et modo captas
Orcadas ac minima contentos nocte Britannos.
Deinde å sola loci latitudine, quamvis maximé eadem esset (idso
quod non largimur) concludere Thulen esse Islandiam, non fuerit
artis.
Ex recentioribus Iohannes Myritius (alibi quoque citatus
nobiscum sentire se apertius ostendit), qui in opere suo Geo-
graphico asserit Thulen esse ultimam in ditione Scoti (Scotos2S
autem Britannorum nomine venire satis notum) sub poli Elev.
gr. 63. Aque hac unius diei navigatione abesse mare Cronium,
in quo sit Islandia: quod ipsum de Cronij maris å Thule distantia
monens Plinius, concretum appellat, per quod nos glaciale intel-
ligimus. In quo tamen Islandiam non sitam asserimus, siquidem 30
id limitibus zonæ frigidæ å circulo Arctico ad polum includimus :
Islandia vero circulum Arcticum aliqua Borealis sui lateris parte
tantum attingat. Etenim prædicti loci, sedis nempe cathedralis
Holen. Zenith, ut ex latitud. assignata patet, 46. minutis abest
å circulo Arctico. 3S
Vidit autem hoc (Thulen non esse Islandiam) reliquis pierum-