Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 33
LIBER PRIMUS
19
que sanior, Petrus Ramus, in omni literarum genere scriptor ex-
quisitus: qui mecum concludit, comment. in 1. Georg. Verg.
Thule, inquit, insula est oceani inter occasum et Septemtrionem,
ultra Britanniam, Latit. gr. 68. Long. 11., ultima Romanis tum
5 cognita (cum sc. Vergilius scriberet Georgica), Islandia enim
remotior est, et multæ Norvegiæ regiones. Hæc Ramus et Myri-
tius; qui quam rite Thules latitud. et longitud. attigerint, hoc
loco nihil refert, dummodo eam ab Islandia diversam statuant.
Quamvis igitur Saxo Grammaticus vel alij Islandiam Thulen
10 appellarint, et Islandos Thulenses, apparet tamen hine, eosdem
opinione magis quam rei veritate ductos sic statuisse: id quod
mihi hoc loco nequaquam dissimulandum fuit. Si enim Islandia
eadem esset cum Thule, rueret totum hujus narrationis funda-
mentum de Islandia Anno Christ. 874. habitari primum cæptå.
15 Quod tamen cum irrefragabilis historiarum consensus firmet,
ruat illud necesse est: Thulen esse Islandiam. Et hæc de appel-
lationibus Islandiæ et situ cosmographico.
Ipsius vero amplitudinem seu longitudinem et Latitudinem1
Geographicam non satis exaeté nobis tradiderunt veteres. Longi-
30 tudo ejus est ab oriente in occidentem nulla sat certå mensurå,
quod sciam, hactenus expressa: ut nec Latitudo å Borea in Au-
strum, nisi quod in antiquo codicillo repperi esse longitudinem
xx dierum iter, Latitudinem, ubi maxima, quatuor dierum; sunt
autem itinera ut alibi, ita etiam apud nos, imparia (hic tamen
25 intelligo pyngmannaleid: xx dagleider est in autographo). Nec
expressum, equitis an peditis. Latitudo autem ipsa non est ubique
eadem: ob sinus utrinque ab Austro scilicet et Boreå terram
ipsam imparibus spaeijs ingredientes. Terminus orientalis Austur-
horn, occidentalis Raudesandur (nam promontor. Snæfellsnes
30 magis versus Lybonotum), Borealis vero terminus Langanes,
Austrinus Reykianes. A quatuor etiam mundi cardinibus insula
divisa est in Borealem, Australem, orientalem, occidentalem; et
Borealem quidem Islandiam ab orientali promontorium Langa-
nes, ab occidentali sinus Rntafiordur, ab Australi tesquorum
35 vasta deserta secundum longitudinem insulæ porrecta discrimi-
nant. Australem vero Islandiam, Boreali tesquorum istorum
Situs Islandiæ
Geographicus
15
Islandia2 å
mundi car-
dinibus
dividitur
1 Late- ed. 2 Islandiæ ed.