Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Qupperneq 35
LIBER PRIMUS
21
CAPUT II
hlandia a qidbus quando et qua occasione
habitari cæpta.
Haraldo Pulcricomo (quem, si å Cæsarie Cæsar dicitur, quid
s obstat, quin Cæsarem appellemus?) rerum potiente in Norvegia,
plurimum sané præcipuæ Nobilitati Norvegicæ decessit: id quod
historia Norvegica laté persequitur. Latius tamen historiæ parti-
culares nobilium familiarum å Pulcricomo expulsarum, ut dein-
ceps scribendum veniet. Pulcricomus enim Regiå potestate seu
10 summo imperio, hoc est legum, magistratus, belli ac pacis et
provocationis jure (eo enim Regem definiunt cum alij, tum
Bodinus, Meth. hist. cap. 6), non contentus omnia sibi proprie-
tarij jure vendicabat; eoque tributa annua non minus nobilibus
quam vulgo imperabat, paucissimis exceptis, quibuscum vel
is affinitatis vel amicitiæ necessitudo intercedebat. Quæ Pulcricomi
vis, licet incolis merito injusta visa, propter finem tamen bonum
in historijs non magnopere improbatur. Eå enim Deus opt. max.
transferens regna et constituens imperia ad dhyaQxCccv xal
dx^oxQarCav (qua misera Norvegia, inde post Nori, primi regni
20 Norvegici conditoris tempora, laborårat) tollendam usus vide-
tur. Præter id, quod Pulcricomus ex æquo in omnes grassabatur,
etiam hos, qui suis prædijs et possessionibus contenti nihil publi-
cum affectabant, id vero excusari nec debet nec potest. Unde
factum quod, ut quisque nobilissimus, ut quisque divitijs et po-
25 tentia maxime pollens esset, ita strenuissime tam injustum tam-
que invisum imperium detrectaret. Adeo ut maluerint plurimi
opulentis prædijs et patriå excedere quam Generositatem suam
servitio et tributis commutare: id enim sua et majorum virtute
prorsus indignum sunt rati. Ortæ hine sunt plurimum mutuæ in
30 Regem Regiosve injuriæ; ut cædes regiorum, vel amicorum vel
necessariorum, tum rapinæ terrå marique exercitæ, ne scilicet
Rex tam injustam relictorum bonorum invasionem impuné pror-
sus auferret. Ab his igitur nobilibus familiis, Haraldianam vim
detrectantibus, insula hæc nostra cum vicinis incoli cæptæ: idque
35 his fere vestigiis et itineribus.
Anno enim reparatæ salutis 874. Norvegiæ quidam incola,
Ingulfus, patria excedens, Naddoci, Gardari et Floconis superius
Oligarchia hic ut alias
sæpé in malam partem
sumitur; ut sit opposi-
tum Aristocratiæ ? quem
admodum Ochlocratia
opponitur legitimæ
Democratiæ
18