Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 36
22
RERUM ISLANDICARUM
commemoratorum vestigia secutus, transferendæ in Islandiam
habitationis antesignanus1 factus est, idque hac occasione. Fuit
Ingulfus natalibus clarus et divitiis, patrem habens Ørn, quod
Aquilam sonat, Ducem Fyrdafylcensem in Norvegiå. Ingulfi
soror Helga fuit, virgo omnibus ornamentis muliebribus prædita, s
eiusdemque sobrinus Leifus; qui å gladio insigni, quem singulari
virtute bellicå in Irlandia nactus est, Hiorleifus est dictus. Hiør
enim gladius est. Erant adhæc id temporis in nobilitate Norve-
gica fratres tres germani, Hallstenn, Holmsten, Herstenn, Atlæ
vel Atlantis, Baronis cujusdam Norvegici, filij. Quibus cum 10
prædictis illis, Ingulfo et Hiorleifo, simultates quædam interces-
serunt; quæ mox in cædes eruperunt cruentas. Nam cum forte
convivarentur unå, votum aliquod sollenne singulis concipiendum
more sui seculi injunxerunt. Primus itaque Herstenus vovit se
aut Helgam, Ingulfi sororem, in uxorem ducturum, aut nullam. is
Mox Ingulfus: se nullum in hæreditatem paternam secum admis-
surum esse quam solum Hiorleifum, innuens sororem Helgam
se consentiente non nisi Hiorleifo nupturam, contra nempe Her-
steni votum de eådem sola ducenda. Deinde Hallstenus se, si
quando arbiter inter partes adversas deligeretur, nullå ratione 20
9 adigendum, ut sententiam injustam ferret. Atque sic reliqui dein-
ceps. Successit paulo post Ingulfi votum: Hiorle(i)fus enim sobri-
nam Helgam in uxorem accepit. Licita namque erant eo tempore
sobrinorum conjugia. Hine Hersteni summum odium et inimi-
citiæ adversus prædictos Hiorleifum et Ingulfum. Qui idcirco 25
fratre Holmsteno adscito sex navigijs milite completis Hior-
leifum tribus tantum navibus usum et iter in exteras parantem
inopinato aggressus est. Cujus impetum Hiorleifus diu et fortiter
sustinens, ab interveniente quodam amico adjutus, cæso Hersteno
superior evasit. Holmstenus autem fuga sibi consulens et fratris 30
nece non parum exacerbatus post menses aliquot armata manu
Ingulfum cum Hiorleifo domi oppressurus advenit. De quo illi
per exploratores certiores facti, eundem armato præsidio ex-
cipiunt et cædunt. Supervixit fratrum tertius, Hallstenus, reliquis
prudentior; qui se injustis fratrum turbis non immiscuerat. Hujus 35
arbitrio Ingulfus cum Hiorleifo rem totam dijudicandam com-
1 antesignatus ed.