Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Qupperneq 37
LIBER PRIMUS
23
mittunt: memorem voti, de æquitate non violandå, statuentes.
Halstenus igitur fratrem Herstenum jure occisum pronunciat;
Holmstenum vero, qui acerbo dolore compulsus necem fratris
aliquå clade ulcisci voluisset, non item. Ob ejus cædem igitur
s ambos provincia Fyrdafylcensi exulare jussit. Parent non inviti
arbitro, cui censuram sponté concrediderant, Patriamque relin-
quendi studio fundos et prædia mercibus et nummis divendunt
et magnum facinus gentis novæ in terrå nova condendæ animo
concipiunt; idque non Hallsteni (quicum per istam transactio-
10 nem in gratiam redierant, cui etiam alioqui viribus facile certas-
sent), sed ipsius Pulcricomi metu; in patriam et cives etiam in-
nocuos, pro obtinendå, ut dictum, non monarchia solum sed
na(inrjaCa, seu universorum possessione grassantis. Nec enim id
de Haraldiana vi dubium: diserté enim in filii successoris Haqui-
15 ni Adalstenii historia legitur, eum Regia potestate contentum
singulis sua restituisse, quæ pater injuste sibi vendicarat.
Annus erat Christi 870, quo Ingulfus cum Hiørleifo Islan-
diam primum invisunt; sed eam non mox, verum exacto quadri-
ennio, Anno ut dictum 874, incolunt, numerosas adducentes
20 familias.
Porro Ingulfus in conspectum insulæ veniens postes ædium,
quas in Norvegia habuerat, in undas abjicit more Ethnico: pro
oraculo habens eum sibi fataliter delectum habitandi locum,
quem postes in littus ejecti designarent. Eam consvetudinem plu-
25 rimi Norvegorum solum vertentes retinuerunt. Appulit autem
Ingulfus non quo postes, sed ad promontorium meridionalis
(alibi male occidentalis) littoris, å suo nomine dictum Ingulfs-
hofde. Attamen postes ædium, quas diximus, integrum triennium
desiderans repperit tandem in eo loco, qui Reychiarwich nomi-
30 natur; ibique habitationem condidit. Hiørleifus vero, ab Ethnica
superstitione magis alienus, sedes posuit in promontorio Hiør-
leifshofda: å suo nomine similiter denominato. Domus ibidem
extruxit majusculas, unam 126, alteram 135 pedes longam. Hic
primo anno labente agrum colere et sementem facere occepit.
35 In quo opere, cum servos, quos secum decem ex Irlandia adduxe-
rat, exerceret, illi Hiørleifi jumentum ab urso sylvestri peremp-
tum mentiti sunt (ursos enim non nisi adventitios habere Islan-
diam postea compertum est). Quem cum Hiørleifus ulciscendi
20
Hic nescio qua con-
fidentia Ortelianus
commentator sibi autori-
tatem sumat nostris
antiquitatibus contra-
dicendi: qui Islandiam
å Norvegis Anno 870
ut me annotavisse lege-
rat, sed circa annum
Chri. 1000, primum
fuisse occupatam veri-
simile sibi videri ait,
nec tamen dicit quare
sibi sic videatur.