Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 38
24
RERUM ISLANDICARUM
animo in sylva vicina investigaret, å servis istis in insidiis latenti-
bus fraude interemptus est cum sociis aliquot sibi adjunctis, servis
tam uxores quam bona occisorum rapientibus; inque insulas å
littore non ita procul distantes fugientibus: quæ postea ab iisdem
Westmanaeyar servis dictæ sunt Westmanna Eyar, eo quod ex Irlandia essent. s
21 Norvegi enim Irlandos, Anglos, Scotos Westmenn: id est occi-
dentales homines appellabant, cum illæ terræ versus occidentem
å Norvegia distent. Hos homicidas insecutus Ingulfus in eisdem
insulis oppressos ad unum omnes delevit, ob importunum amici
et affinis fatum animo valde exulceratus. 10
Islandiam autem prorsus incultam et desertam Ingulfus rep-
perit et occupavit; sylvis densissimis, at vix nisi Betulis feracibus,
undique consitam, ita ut ad itinera et habitationes sylvas passim
securi aperire necessum fuerit. Interim tamen ex signis quibus-
dam colligere erat, nautas nescio quos quædam terræ littora is
aliquando attigisse, non incoluisse. Nempe nolas, cruces ligneas
aliaque opere et arte Irlandica et Britannica facta depræhendit
Ingulfus, ast domuum vel habitationum vel culturæ vestigia nulla.
Unde verisimile est, piscatores Irlandos vel Scotos (ut et hodie
Anglos) juxta Islandiam piscari solitos nonnunquam, ut fit, in 20
terram descendisse, atque ista Christianæ religionis utensilia,
nolas, cruces, casu reliquisse. Etenim Irlandi jam tum Christianis-
mo, ut loquuntur, imbuti erant. Eosdem autem quicunque fuerint
veteres Islandi Papa vel Papas appellårant: A quibus, ut mihi
quidem verisimile fit, insula orientalis Islandiæ Papey nornen 25
traxerat, quod hane sæpius attingere soliti sunt: vel eorum mo-
numenta, qualia dixi, illic potissimum reperta fuerint. Est etiam
hoc latus Islandiæ ex Anglia, Irlandia et Scotia versus Corum
navigantibus maxime expositum. Porro quinam et unde isti Papæ
vel Pappæ fuerint, non satis dicere habeo: nisi forsan ex Scotiæ 30
insulis, quarum una Pappa, altera W estrapappa nornen habent,
ut in mappis cernere est. Cui conjecturæ quantum quis volet tri-
buat. Ingulfi porro vestigia plurimi Norvegorum postea audaeter
secuti cum conjugibus et liberis magnisque cognatorum, agnato-
22 rum, affiniumque et amicorum agminibus in Islandiam conce- 35
dentes in libertatem sese vindicabant. Quorum nomina et familiæ
prolixé in annalibus recensentur, ut ex libro secundo intelligitur.
Recensetur præterea, quas oras, quæ littora, quæ loca mediter-