Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 39
LIBER PRIMUS
25
ranea singuli occuparint, et quo tempore; itemque quomodo primi
inhabitatores fretis, sinubus, portubus, Isthmis, Porthmis, pro-
montoriis, rupibus, scopulis, montibus, collibus, vallibus, tesquis,
fontibus, fluminibus, rivis, villis, prædiis seu habitationibus, no-
s mina fecerint; quorum hodié plæraque retinentur et in usu sunt.
Quam Topographiam lectori præsertim extraneo tædiosam futu-
ram ratus hic omisi; incolarum descriptioni, ut monitum, magis
intentus; qui sic occupatæ jam Islandiæ partes habitabiles 60.
annorum spacio sua multitudine repleverunt.
10 CAPUT III
De lingua gentis.
De lingua Islandorum res ipsa loquitur esse Norvegicam;
veterem inquam illam et genuinam, ex veteri Gothica, qua integrå
soli nunc utuntur Islandi; eamque propterea Islandicam nuncupa-
is mus. De cujus linguæ literis primum pauca; postea erit de ejus-
dem origine brevis discursus capite sequenti.
Et literas quidem ea lingua duplices habuisse videtur: veteres
scilicet et novas. Novæ sunt, quibus hodié vulgo utimur, toti fere
Europæ nobiscum communes. Quæ quando primum in usu esse
20 cæperint, non satis constat. Certe adhuc Cippi veteribus literis
inscripti apud nostrates aliquot visuntur, quas literas etiam plu-
rimi adhuc norunt leguntque et scribunt. Contineturque iisdem
hæc ipsa lingua vernacula, nihil immutata. Veterum porro cha-
racterum nornen et figuram, qualis sané mihi oblata est, novis
25 seu vulgaribus é regione positis et valorem istarum exprimenti-
bus, sic exhibere visum est, additå etiam Ulphilæ Gotorum Epi-
scopi cum nostris convenientiå et discrepantiå; quem has literas
invenisse tradunt Iohannes Theodorus et Iohannes Israel, fratres
et cives Francofurtenses. Ex quorum relatione Ulphilæ in omni-
30 bus nobiscum convenit, nisi ubi hic discrepantia1 adnotata fue-
rit. Sed et aliarum quarundam gentium literas ad nostratium
quasdam2 adnotare, ex eodem exemplari Francofurtensi, non
piguit; id quod subjecti typi monstrabunt.
1 descrepantia ed. 2 quasdem ed.