Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Qupperneq 42
28
RERUM ISLANDICARUM
Sin ut Tzh
cum nonnullis
eadem pro-
pemodum
videri poterit
Lingva una
et eadem, orbi
Arctoo olim
communis
27
Lingva
Islandica cur
olim Danica
dicta
tam pulmonem et guttur quam oris et lingvæ auxiliares partes,
ad cujusque definitionem artificiosé assumit. Literam f) etiam
the appellat, forsan ad imitationem Theta Græcorum (quam
propemodum, ut diximus, licet non omnino, exprimit) vel Tau
Hebræorum. Quam Hebræam, si th vel t Latinorum rite ex- 5
primunt, ut traditum å quibusdam est, nihilo propius Thau quam
Theta ad nostrum ]} accesserit. Idem ille nostras, absolutis
literis, ad figuras dictionis et sententiæ vernaculo idiomate tra-
dendas et exemplis nostræ lingvæ illustrandas se confert, retentis
Græcis figurarum titulis seu nominibus, Epizeusis, Anadiplosis 10
etc.
Ab hoc vero scriptore nostrate veteris alphabeti typos ac-
cepimus: ubi si quis nonnihil variet, cum eo non contendo, nec
enim multorum exemplarium copia facta. Vidimus autem monu-
mentum Gormonis Regis Daniæ his characteribus antiquis in-15
scriptum, typis Hamburgensium editum Anno 1591, addita inter-
pretatione per characteres Latinos; quibus typis non per omnia
nobiscum convenit, quod tamen non moror. Has autem literas
non ad Norvegiam astringo, aut Islandiam: sed ad lingvam,
quæ nunc Norvegica, nunc Danica dicta est, seu ipsa antiqua 20
Gothica, qua etiam id temporis usum credo totum orbem magis1
Arctoum et populos vicinos, itemque Angliam, Scotiam, Irlan-
diam. Nam de Angliå diserté scriptum habemus, eam lingva
Norvegica ad Vilhelmi Nothi tempora usam: histor. Gunnlaug.
Ormst. 25
Cæterum quamvis hæc lingva olim tot populis una et com-
munis fuerit, å nostris tamen, Danici nominis semper studiosis,
synecdochicws Danica fuit appellata (ut etiam eadem Norve-
gica, Norræna), unde in præfatione veteris commentarii historia-
rum nostratium hæc verba autoris leguntur. 30
A pessa Bok lait eg rita fornar frasøgur vm høfdingia pa
sem rijk(i) hafa haft å Nordurløndum, og d Danska tungo hafa
maillt, id est:
In hocce volumen conscribi curavi veteres historias de prin-
cipibus (viris) qui regnum habuerunt in Septemtrionalibus terris 35
et Danica lingva sunt locuti, etc.
1 add. AJ.