Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 44
30
RERUM ISLANDICARUM
puritatem tenuerint totoque terrarum orbe disseminaverint. Po-
stea vero quam Scythæ et Gothi utranque invaserint, tanta mu-
tatio sit consecuta, ut nec Latium nec Athenæ, ubi nunc sunt,
unquam extitisse videantur. Sic Parthos Persicum, Arabes Puni-
cum, Turcas, Tartaros, Sclavos Græcum, Latinos Gallicum et
Hispanicum idioma mutasse præter alios etiam Iohannes Bodi-
nus affirmat: Meth. hist.
Porro eå lingvå, olim Danica et Norvegica dicta, solos Is-
landos uti integrå dicebam, si primam et fatalem seu necessariam
illam mutationis lingvarum causam excipias: quæ est, ut idem
Bodinus ait, in ipso decursu temporum, quibus non modo lingvæ,
sed etiam res omnes mutantur, ac tota rerum natura senescit.
Annotavitque ex Polybio: anno minus quinquagesimo, quam
ictum fuerit fædus inter Pænos et Romanos, verba fæderis vix
intelligi potuisse. Carmina vero quæ in sacris ex veteri formula
canebantur, å paucissimis intellecta. Sic videmus paulatim om-
29 nium populorum linguas aliter atque aliter mutari, ait Bo-
dinus. Id quod etiam nostræ lingvæ ex parte aliqua accidere posse
non imus inficias: sed nequaquam tanto discrimine aut tam pau-
Duo subsidia corum annorum intervallo. Ad cujus puritatem retinendam potis-
*dlingvæ*™ s'mum duo sunt subsidia. Unum in libris manuscriptis, veteris
landicæ reti- puritatis ac elegantiæ refertissimis. Alterum in commerciorum
nendam: ter- extraneorum paucitate. Vellem his tertium å modernis nostrati-
tium etiam . . * . x
optandum bus adjungi: Ne scilicet scribentes aut loquentes vernacule Da-
nizarent aut Germanizarent, sed ad lingvæ patriæ, per se satis
copiosæ et elegantis, copiam et elegantiam anniterentur, eamque
sapienter et docté affectarent; minus profecto in posterum muta-
tionis periculum metuendum foret. Alioqui ad corrumpendam
lingvam non opus erit exterorum commerciis.
CAPUT IV
Ex quæsitd origine lingvæ Norvegicæ occasio sumitur discursus
de primis Arctoi or bis incolis; et an ad hos lingvæ Nor-
veg. origo referenda.
Lingvæ vero Norvegicæ originem (de qua jam obiter aliquid
diximus) nemo quod sciam hactenus satis expedivit; nec forsan
5
10
15
20
25
30
35