Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 45
LIBER PRIMUS
31
in proclivi est. Idque ideo quia de gentium migrationibus et po-
pulorum Arctoi hujus orbis origine pauci sibi aut aliis satisfece-
runt; multi autem ad hunc scopulum navem impegerint. Taciti,
Sabellici et Sipontini, et horum autoritatem secutorum, naufra-
5 gium hic videmus. Qui cum Germanorum originem non inveni-
rent, autochtonas statuerunt. Annon etiam Angliæ quidam histo-
ricus de suæ gentis origine sollicitus, prudens alioqui et circum-
spectus, in hoc freto natat? Unde vix sperare audeam me enatare
posse, nisi rectæ rationis trabe vel antenna correptå et saniorum
10 scriptorum suffragiis ceu tabulis collectis subnixum, quibus in
portum deferar.
Quare licet quæstionem tam intricatam, de primis nempe
orbis Arctoi incolis, tenuitatis meæ mihi conscius, merito defuge-
rem, tamen cum lingvæ Norvegicæ vel Islandicæ origo hue me
15 vel invitum rapiat, veniam audacia merebitur.
Ut igitur ad rem veniamus: unicam gentium, nempe Asiatica-
rum, immigrationem in orbem Arctoum factam nostræ antiqui-
tates commemorant. Sed eam tamen non primam; verum circa
annum tandem xxiiii. ante natum Christum, Romanis exercitibus
20 auspiciis Pompeji Magni in Asiæ parte, Phrygia minore, gras-
santibus; illa enim epochå ad hane rem nostri Chronologi utun-
tur. Alias inquam gentium infusiones monumenta nostræ anti-
quitates non exprimunt. Interim tamen multos Arctoi orbis po-
pulos et incolas hac Asiaticorum infusione longe antiquiores
25 suggerunt. Extant enim historica fragmenta de Noro, Norvegiæ
inu)vti[iw et regni conditore, deque iis, quos hic, antequam Mo-
narchia potiretur, expugnavit, Toparchis seu Regulis.
Præterea de Nori majoribus aliquot, in quos pater Porre
(quem Thorronem) Gotlandiæ, Finlandiæ, Kuenlandiæ Rex, sui
30 seculi eximius princeps, å quo mensis veterum Norvegorum et
nunc Islandorum nornen håbet Thorre, qui in Calendario Juliano
incipit 10. 11. 12. 13. 14. 15. vel 16. Ianuarii. Håbet enim
initium mobile pro Calendarii illorum ratione. Hoc enim mense
cum Rex Thorro Diis suis vitulå facere consuevisset, Kuenones
35 eidem defuneto ut Deo cuidam pro felici anno, quem å Brumå
inchoabant veterum Lacedæmoniorum more, sacra annua dicto
mense instituebant, eundemque mensem å Thorrone Porre nun-
cupabant; non secus ac Lacedæmonii defuneto Lycurgo divinos
30
Noras 1.
Norvegiæ
monarcha
Nori maiore6