Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 48
34
RERUM ISLANDICARUM
Propositio
Thematis
quod hoc 4
tractatur
Primi orbis
Arctoi incolæ
34
Objection.
Objectionum
solutio
stigia: de quorum tamen origlne verbum nullum. Quia vero
astruere, ut de suis majoribus fecerunt tum alii, tum
vero in primis Græci (majori tamen cum veniå quam reliqui
Europæi: quippe qui secundum Chaldæos, Ægyptios, Hebræos
præ reliquis populis gloriari de antiquitate merito possint), ab 5
homine Christiano, librorum Mosis de orig(i)nibus conscio, alie-
nissimum est. Satius profecto esset majorum originem ignotam
fateri, quam t&v yrjyev&v opinione et errore duci. Ne scilicet
quid tale audiamus quod olim quidam Græcis, ob suos atooy&o-
vag tam gloriabundis, acuté exprobravit: Mosen nempe, Legis-10
latorem Hæbræorum, antiquiorem esse Diis Græcorum.
Interim quia ex solå ignorantiæ aut dubitationis confessione
serius emergit veritas, aliquid in medium adferendum est ad quæ-
stionem propositam: ut scilicet habeat hoc loco Lector nolviarmq,
quod vel confutet, vel confirmet. Igitur quinam et unde primi is
orbis Arctoi incolæ fuerint, tum quando orbem hunc nostrum
incolere cæperint, probabilibus rationibus inquirendum, ut hine
de Lingvæ origine aliqua conjectura exurgat. Ut autem hic sine
ambagibus me expediam, censeo primos Arctoi orbis incolas ex
Gigantum fuisse numero, imo meros Gigantes; homines monti- 20
colas, immani interdumque monstroso corpore monstrosisque
viribus; eosque Cananæorum posteros et reliquias, agro Palæ-
stino å Josua et Calebo Divinis auspiciis in Palæstinam moventi-
bus expulsorum circa annum Mundi 2500, haneque orbis plagam
ad ea usque tempora, aut forsan diutius, prorsus inhabitatam 2s
mansisse.
Magnum, fateor, et in hisce oris novum atque inauditum Pa-
radoxon, non uno objectionum ariete oppugnandum: Eorum
primo qui Gigantes aut unquam, aut certé post diluvium, aut post
certum aliud aliquod tempus extitisse negabunt, conanturque om- 30
nia, quæ non solum in prophanis, sed etiam sacris literis de
Gigantibus leguntur, nunc figmentorum poéticorum nomine, nunc
per allegorias physicas, interdum etiam morales, eludere. Deinde
eorum, qui, quamvis extitisse Gigantes fateantur, eosdem tamen
hunc orbem nostrum primos incoluisse non protinus largientur. 33
Primi generis sunt, quibuseum D. Augustino res fuit: de civi-
tate Dei, lib. 15. cap. 9., et eosdem secuti: qui homines Giganteæ
seu prodigiosæ staturæ unquam extitisse obstinaté negabant. Quos