Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 49
LIBER PRIMUS
35
non solum Augustinus ibidem nervosé coarguit, sed ipsæ etiam
sacræ literæ manifeste refellunt. Primum quidem simplici et hi- i
storica assertioner Gen. 6, erant Gigantes super terram; Baruc.
3. ibi sunt Gigantes å seculo. Secundo variis eorundem appella- *
5 tionibus seu notationibus, quæ in sacra lingvå (si qua aliå) å re
ipså præcipué peti solent: quas hic idcirco, argumenti loco, ex
interpretibus recensere visum est. Nam et inter aliå nomina dicti >.
Emim, ob terrorem, quem aliis aspectu suo incutiebant. Quare „
etiam Latinus vates suum Polyphemum horrendum appellat: „
10 Monstrum horrendum informe ingens. Dicti quoque Zamzumim »
å scelere: quod freti potentia et scelere contemptores fuerint „
justi et honesti. Adhæc Raphaim appellati: quod illorum occursu „
homines quodammodo exanimarentur. Nam et vox illa interdum »
mortern denotat. Denique Nephilim vocantur, quasi oppressores, „
15 quod tyrannicé in homines irruerent. Hæc ex interpretibus. Tertia ,,
ratio ex sacris petita est å Gigantum accuratiore descriptione:
utpote corporis staturå, viribus, armis et aliis adjunctis, tum
etiam å subjecto loco, ut dicetur. Exploratores terræ Canaan ad 35
incolas, Enaquinos seu filios Enakim, comparati locustis similes
20 visi sunt, Num. 13. Goliathis magnitudo, 6. cubitorum et palmi,
Lorica 5000 siclorum ponderis, Lancea instar jugi textorii,
Mucro seu cuspis hastæ 600 siclorum, 1. Sam. 17. Ogus Gigas,
rex Basan, lectum habuit ferreum, longum 9 cubitos, latum 4,
Deut. 3. Tres adhæc Gigantes å Dauide et suis fusi sunt præliis
25 diversis: quorum unus monstrosus, in manibus et pedibus senos Sabeiiicus
digitos habens (hi traduntur Goliatho å Davide fundæ jactu
prostrato fratres Germani fuisse) 1. Paralip. 10., 2. Sam. 21.
Qui plura de illorum temporum Gigantibus (ante vel post dilu-
vium) scire volet, libros Num. Deut. Josu. Judic. Samuel.
30 Paralip. et alios consulat. Non potest igitur dubium esse, quin
prisco seculo veré extiterint Gigantes. Et ne quis roget ubi? Vrbes et
Sacræ literæ iis non solum urbes, sed etiam terram assignant. Gigantum
Cariatarba, vel civitas Arbæ, patris Enaki, vel principis Gigan-
tum fortissimi. Hæc recentiore appellatione Hebron dicta est,
3s Judic. 1. Meminit etiam Berosus Chaldeus prope Libanum
fuisse Enochum, urbem maximam Gigantum. Terra porro Am-
monitarum terra Gigantum dicta est, Deut. 2.
Ad prophanos scriptores transeo: qui etiam de posterioribus
3*