Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 50
36
RERUM ISLANDICARUM
temporibus testes mihi locupletes. Apud hos de Oreste legitur,
cujus corpus oraculi jussu effossum 7 cubitorum fuerit. Mon-
strosum est, quod scribit Philostratus in suis Heroicis, visum
Gigantis cadaver 30 cubit. Alterum 22 cubitor. et aliud quo(d)dam
12 cubitorum. Quibus adde Plinium, qui cadaveris 42 cubitorum
meminit (vel potius, ut alii legunt, 16 cubit.) in monte quodam
Cretæ, terræ motu disrupto, reperti. Quod alii Orionis, alii Othi
fuisse crediderunt. Natur, histor. libr. 7. cap. 16.
36 Quod si his fidem quis abrogare velit, animadvertat quæso,
immutabilem hunc naturæ morem, ut quo magis seculi cursus
præterierit (ejusdem Plinii verba sunt) hoc minora corpora
producat Natura. Ac proinde diversa erit nostri cubiti totiusque
corporis staturæ ratio ad eam comparata, quæ isto tempore et
seculo fuit. Sin autem communis hominum statura istorum tempo-
rum nostram, quæ hodie cernitur, longo intervallo relinquit,
quanto magis Gigantea illa magnitudo, et naturæ velut anoma-
lia, etiam suo seculo monstrosa et mira fidem nostram superabit?
quæ tamen idcirco non protinus ficta et falsa. Censeo igitur
Orionis aut alterius cujusvis Gigantis cadaver post multa secula
20 aut 30 cubitorum depræhensum sui seculi, in quo illi vixerunt,
non tot cubitos habuisse. Contraque Goliathis cadaver, si post
aliquot annorum centurias visum esset, piures quam 6 cubitos
longum visendum fuisse.
Hunc naturæ morem, hunc cursum, hane diminutionem, et
ut ita loquar, decrescentiam, omnes cordati agnoseunt, non in
humano solum, sed etiam reliquo animant(i)um genere: ita ut
attestante ipså rerum experientia non dubitem Plinii loeum ad
reliqua viventia extendere. Sed quia de hominibus tantum nobis
sermo est, ejusdem experientiæ naturalis exemplum afferam
ex 12. Æneid. Quantum nempe å Turni et Æneæ temporibus
ad Virgilii ætatem, id est annorum circiter 1205 spacio, naturæ
humanæ modo et mensuræ decesserit. Loquitur enim Poéta de
Saxo, å Turno in Æneam vibrato.
Ille caput quassans etc. Saxum circumspicit ingens;
Saxum antiquum, ingens: campo qui forte jacebat
Limes agro positus, litem ut discerneret arvis.
Vix illud leeti bis sex cervice subirent,
5
10
15
20
25
30
35