Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Qupperneq 53
LIBER PRIMUS
39
sed per synecdochen: Solus Og reliquus erat de stirpe Gigantum,
scilicet in illis locis, circa Jordanem. Aut forsan solus Regum,
stirpe Gigantea satorum in istis locis. Interim ex vulgo poterant
aliqui reliqui fuisse.
s Deinde Ogum Moses devicit1 Anno mundi 2492, ex supputa-
tione doctissimi Cythræi; mortuusque est anno sequente. Ast
post mortern Josuæ, Anno mundi 2511, pugnante in ducatu
Hebræorum Juda, Josuæ successore, hostes ingenti staturå op-
pressi sunt ad urbem Hebron, ait Sabellicus, et attestatur sacra
10 historia, Judic. 1. percussisse Judam, Haiman, Sesai, Tholomai;
qui Num. 13. appellantur filii Enachim; ideoque de stirpe Gi-
gantum fuerunt, et nihilominus Ogo rege tempore posteriores.
Quin etiam, ut Israelitæ suis, ita etiam Madianitæ suis finibus
Gigantes expulerunt. Tum quoque Goliathes cum tribus fratribus
15 quanto intervallo Ogum Gigantem secuti sint, non potest nisi
temporum et historiarum ignaro non liquere.
Adhæc si Hieronymi versione standum esset? facilis foret
responsio. Vertit autem, restitit; quod alii: remansit. Si restitit
vertendum, solum Ogum restitisse, id est rebellasse et non
20 fugisse intelligere possemus. Sed quia septuaginta xavsleCyd-rf
verterunt, ego Hieronymi textum argumenti loco non assumam.
Quin potius de gigantibus recentiore memoriå existentibus
etiam ista superioribus addam. Primum de Gabbara (Arabs fuit)
Claudii Cæsaris ætate, id est circa annum Christi 43, Plinius
2s tradit, fuisse novem pedum et totidem unciarum, id est septem
brachiorum ligneorum, cum 1/4 et V16, ait Cardanus. Fuere item
(ait Plinius) sub D. Augusto semipede addito (scilicet ad Gab-
baræ staturam, id est qui Gabbaram semipede excederent) quo-
rum corpora ejus miraculi gratia in conditorio Salustianorum
30 asservabantur hortorum: Pusioni et Secundillæ erant nomina.
Ajacis Telamonii magnitudinem, ex Pausaniæ testimonio, majo-
rem adhuc fuisse Cardanus raciocinatur, lib. 11. Subtil. Hylli
vero ossa, qui Herculi contemporaneus, Adriani tempore detecta,
id est circa annum Christ. 118, non hominis visa esse testatur,
35 sed beluæ. Sed imposuitne huic dubitationi finem Gigantum
insula in novo orbe, quem vocant, reperta? Manifestum itaque
* divicit ed. % -eleieprrj ed.