Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 54
40
RERUM ISLANDICARUM
ex his evadit etiam post Ogi tempora extitisse in orbe terrarum
Gigantes.
Gigantes cur Cur autem permiserit Deus Gigantes nasci, quamvis ad
extiterint L . .... . . .
nostrum thema vix attinet dicere, tamen quia curiosus objectator
(ut sic loquar) quærere possit, causam ex Augustino primum s
reddemus, libro superius citato, cap. 23., præsertim quia etiam
hine concluditur veré extitisse Gigantes. Voluit autem Deus
existere Gigantes, inquit August., ut testatum relinqueretur tam
pulchritudinem corporum, quam staturæ magnitudinem viresque
+1 “ carnis non esse in bonis præcipuis habenda, eum non minus impiis 10
quam piis contingant. Gigantes enim immani statura nihil ad
salutem adjutos probat ex lib. Baruc. 3. cap. Ibi sunt Gigantes
å seculo, viri famosi, bellorum periti, non hos elegit Dominus,
neque illis viam scientiæ dedit. Sed interierunt, quia non habu-
erunt sapientiam. Alteram causam specialiorem assignat liber 15
Judicum cap. 2. Quare scilicet Dominus non å stirpe exciderit
istos Ecclesiæ Dei hostes. Ego, inquit Deus, non delebo gentes
(Cananæas) quas dimisit Josua, ut in ipsis experiar Israelem.
Et cap. 3: Hæ sunt generationes, quas reliquas feeit Dominus,
ut in eis erudiret Israelem et omnes qui non noverunt bella 20
Cananæorum, quinque satrapas Philistæorum, omnemque Cana-
næum etc. Ex quibus Gigantes posteriorum temporum productos
asserimus.
Secunda pars Cum itaque ex dictis constet extitisse sine dubio priscis
ema 15 temporibus Gigantes, ad alteram quæstionis partern me confero: 25
An hi nostras etiam oras primi et quo ingressu incoluerint?
Ajo sané primos Arctoi orbis incolas fuisse Gigantes, cujusmodi
å rebus gestis arguuntur. Ita enim Saxo Grammaticus in præ-
fatione suæ Daniæ argumentatur. Danicam vero regionem,
inquit, Giganteo quondam cultu exercitam eximiæ magnitudinis 30
saxa veterum bustis ac specubus affixa testantur. Quod si quis
vi monstrosa patratum ambigat, quorundam montium excelsa
suspiciat, dicatque, si callet, quis eorum verticibus cautes tantæ
granditatis invexerit? Inopinabile namque quivis miraculi hujus
æstimator advertet, ut molem super plano minimé aut difficilé 3s
“ mobilem in tantum montanæ sublimitatis apicem simplex morta-
“ litatis labor aut usitatus humani roboris conatus extulerit. Hæc
Saxo: qui nobis de Daniæ, hoc est Patriæ suæ primis incolis