Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 55
LIBER PRIMUS
41
sufficiens autor fuerit. Sic de Norvegia et Suecia et terris vicinis, +2
ut quicquid antiquissimum, ita Giganteam indolem et natu-
ram maximé refert: cujus rei exempla ex historiis peti
debent, hic tædiosa futura. Nam ut antiqua omittam, illa nota
5 sunt recenti memoria gesta: De Doffrone Gigante, montis
Norvegiæ, Doffræ fiall, incolå, Haraldi Pulcricomi Norvegiæ
Regis nutritio. De Dumbone item Doffronis Synchrono, å quo
sinus Boddicus vel Bothnicus, olim Dumbshaff, dictus est; qui
Naumachia solus cum 18 Gigantibus confligens prius ex iis 12
10 Orco tradidit, quam ipse occumberet. De triginta simul Giganti-
bus, å Dumbonis relictis filiis incendio deletis ad patris necem
vindicandam. Recentius adhuc est de Gigantibus aliquot Nor-
vegiæ, auspiciis Olai Tryggonis Norvegiæ Regis deletis, circa
annum C. 995. Recentissimum vero Anno 1338, Magno Erici
is filio Norvegiæ Rege, Gigantem 15 cubitorum å quatuor viris
occisum esse, ut in annalibus reperitur. Adde quod provincia
quædam Norvegiæ seu Finnmarchiæ contermina, Risaland, id
est Gigantum terra (nam en Rise et Rese Gigantem significat)
antiquitus dicta est, å qua non longe abest Jøtunheimar, id est
20 Gigantum habitatio (unde etiamnum en Iæt Gigas dicitur), ut
nihil hic dicam de Jøtunland1: quo nomine nostratibus dicebatur
olim, quæ hodie vocatur Jijtland, et compluribus etiam Cimbro-
rum terra seu Chersonæsus; eo quoque nomine facto å Kemper,
id est Gigantibus, pugnantibus. De Nephilheimar et Karnephil
25 alibi et ab aliis fortasse dicendum est, sic ut etiam de Gotthis
et Gettis (forte quasi Jættis) aliisque similibus. Quin etiam in
Islandiam Gigantum pervenere reliquiæ, quorum nomina, ha-
bitationes, facinora satis nota et ante oculos. Gigantes igitur
cum hunc orbem nostrum primi incoluerint, quæritur quando,
30 aut unde advenerint?
Videre est autem plærosque scriptorum hane quæstionem ut orbis Arctous
scopulum quendam declinare, aut ad eundem, quod superius
dictum, navim allidere. Philippus Melanthon faculam aliquam +3
hic præferre visus est, dicendo: Cum primorum hominum sedes iib.3.chro.re.
35 in oriente fuerit, consentaneum est inde versus occidentem pro- “
gressos esse posteros; nec natos esse in scopulis nostri maris, ut “
1 Jøtum- ed.