Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 56
42
RERUM ISLANDICARUM
“ quidam inepté fabulantur. De eo autem progressu, quando aut
qualis qualis non satis aperte Melanthon. Illud igitur est, quod
quæritur.
Statuo itaque ante diluvium, immo ad annum usque mundi
2500 (ut supra positum est) aut eo diutius hane orbis partem
inhabitatam incultamque mansisse. Ad quam rem magni mihi
“ authores, quos producam. Gilb. Genebard. Chronol. lib. 1, Prima
“ ætas, inquit (å creatione mundi ad diluvium), videtur transacta
“ intra mundi mediterranea, nec vero ad fines Asiæ, Affricæ,
Europæ pervenisse. Bodinus ait Mosen universi mundi historiam
scripsisse (intelligit habitati) ad annum mundi 2450. Et iterum
ibidempag.11 Genebardus. Ut fuere generis humani primordia in Armenia,
Mesopotamia, Chaldæa, Syria, ibique ante diluvium homines
duntaxat incoluere, ita aliæ regiones ipsæ post diluvium sunt
ibidempag. 35 primum habitatæ. Item adhue Genebardus. Ante ter mille annos
(scribit autem Anno Christ. 1579) tota fere Europa vacua erat,
id est circa annum mundi 2541, id quod de orbe Arctoo maxime,
si de reliqua Europa, intelligendum. Sed fere dixit, non penitus:
ut gentium migrationes post annum M. 2500 mox fieri inci-
pientes non tolieret. Tempus igitur quo Europa hæc ulterior
habitari cæpta sit, non ad annum mundi 2500 astringimus. Sed
motum illum quo gentes (et in his Gigantes Chananæi) locis et
sedibus suis ejectæ sunt, et novas etiam in Europa sedes quærere
coactæ in hunc annum incidisse dicimus; sicut initio å nobis
propositum est. Europam vero etiam hine suos incolas accepisse
ex antiquis autor mihi Procopius, ex Cæsarea Palæstinæ scriptor
oriundus, Justiniani rerum gestarum collector, circa annum
Dom. 530. Qui ad hoc idem probandum varios historiæ Phæni-
eum assumit scriptores. Verba Procopii hæc sunt, lib. 4. de bello
Vandalico, å D. Cythræo non uno loco citata; ex quibus inter alia
44 “ meam opinionem colligo. Hebræi, inquit Procopius, postquam
“ ex Ægypto reverterunt, atque in Palæstinæ finibus constiterunt,
“ Moses, qui eos in itinere ducebat, moritur. Cui Jesus Nave filius
“ successit, qui et in Palæstinam populum introduxit, ac virtutem
“ supra hominis naturam longe ostendens regionem obtinuit; unde
“ gentes evertens multas civitates facile superavit, omnibus in-
“ expugnabilis visus. Tune igitur universa regio maritima, å
“ Sidone usque in Ægypti fines, Phænicia appellata est, quibus
s
10
15
20
25
30
35