Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 58
44
RERUM ISLANDICARUM
Nova object.
46
Iliad. 1
Sabelli. an.
1. lib. 3.
correspondentem, aliaque Hebrææ lingvæ vestigia, ut voces
integras, quas quidem non coacté ex Hebræis fontibus eruunt,
in Lingva nostrå veteri relicta esse.
Interim tamen non dissimulandum etiam alias gentes successu
temporis in has se oras intulisse; ut circa annum mundi 3938, s
seu ante natum Christ. 24, de Asianorum infusione, Odino duce
factå et superius memorata, constat. Qua tamen alia aliqua,
sive Asiaticarum sive aliarum gentium, immigratio forsan prior
fuerit, bellum fortasse Trojanum secuta, post annum Mundi
2772 (nam ut est in nostris antiquitatibus, comperit in Arctoam 10
hane plagam adveniens Odinus celebrem vigere apud nostrates
veterum Trojanorum memoriam). Quod tamen pro certo affir-
mare non habeo.
Næ tu, inquies, bellus es disputator, Cananæorum posteros
faciens Europæos; quos consentiens Antiquitas Japeti genus et is
posteros feeit?
Ego vero, quisquis es, mi Lector, Europæi moderni, unde
genus duxerint, non quæro, nec dico. Sed quinam Europam hane
ulteriorem et orbem Arctoum primi incoluerint: nempe Gigantes
Cananæorum Gentibus oriundi. Eos hue, ut ad Ioca montosa et 20
magis horrida, naturæ quodam impulsu delatos censemus, ubi
corpora robustiora gignerentur. Ex qua naturæ inelinatione
Græcus vates suum Gigantem (prjQalv dqeay.wotaiv, monticolam
vel montanum, appellat et fingit. Et Gigantes, quos nostræ anti-
quitates in Arctoa plaga plurimos commemorant, omnes fere 25
monticolæ fuerunt. lam quin etiam humaniores aliquot populi et
ipsis Gigantibus numerosiores has oras subinde intrarint et
nostrum orbem coloniis impleverint, non negamus, imo affirma-
vimus modo: De Odino et reliquis Asiaticis, qui in Suecia sub-
sistens sedes posuit in Sigthun, ubi civitatis quoddam simu- 30
lachrum formare visus est ad morem veterum Trojanorum
(quorum nornen celebre vigere comperit, ut diximus). Non secus
ae olim Cadmus in Beotiam veniens novas Tebas in Ægyptia-
carum Tebarum memoriam cond(id)isse legitur. Odinus iste
omnes veteres incolas Magiæ excellentiå in sui admirationem 35
rapiens post fata cæpit in Deorum numero coli. Cum prius adhue
superstes inter alias terras septemtrionaliores etiam Norvegiam,
inter Nori posteros, sublata monarchia, distributam, subegisset,