Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 59
LIBER PRIMUS
45
eamque filio Sæmingoo, seu Hemingo, addixisset. Ab hoc Odino
posteriores Norvegi et vicinarum Gentium reges aliquot genus
avebant ducere (cum tamen etiam ab ipso Noro ducerent),
utpote Ipse Pulcricomus, post Norum et istum Hemingium pri-
s mus, hoc est tertius, Monarchiæ Norvegicæ restaurator, suam circa
ab Odino usque Genealogiam per multos retro atavos contexi Dom‘9q
et å Rythmista sibi familiari, Theodolpho Frodo, carmine ver-
naculo celebrari curavit. Rythmos istos Inglingatal vocabant,
quod ab Ingone (cujus posteri Inglingar) Odini f. initium su- 47
10 meret. Idem fecit Haquinus Cogn. Dives suos majores ab He-
mingo illo Odini f. numerans, Evindi Scalld(s)pilleri opera, in-
signis Rythmistæ, qui Rythmi dicti haleygiatall. Eo quod ipsius
majores Halogiensem provinciam possedissent.
His et forsan (ut dixi) aliis populis ante Odinianam im-
15 migrationem accedentibus, procedente sæculo, genus illud Gi-
gantum, Deo sic providente, extinctum ac velut å stirpe excisum
tandem esse, optimo harum regionum fato, experti sumus.
Interim si qui hodie sint, qui majores et genus suum inde
å Gigantibus usque numerent, id quod Genebardus Germanis
20 opprobrio vertit (Cananæorum propaginem appellans: lib. 1.
Chronol.), odio magis religionis Germanorum quam imperitiå,
eosdem inquam, si qui etiam sint in his nostris oris, bono nihilo-
minus esse animo jubemus, cumque Apostolo meminisse, quod
in Christ. non sit Judæus neque Græcus neque Barbarus,
25 sed nova creatura. Unde Mar. Borrhaus nervosé in Genesin:
In Semo igitur et Iapeto multos, quos Deus oderit, invenias;
et in Chamo, quos amet; ut verum sit illud Esaiæ 19. Benedictus
populus meus Ægyptus, et opus manuum mearum Assur (poste- “
ritas Chami) et hæreditas mea Israel. Quocirca in quaqunque “
30 gente, qui timet Dominum, is acceptus est illi. Secus vero dis- “
putantes aut malitiam produnt aut inertem ignorantiam, quod
sacras literas ne å primo quidem ut dicitur limine salutarint, etc.
Sed vide quo me Lingvæ Norvegicæ origo abripuerit, de
qua cum esset principalis quæstio, hæc de gentis origine neces-
35 sario movenda erant. Itaque ut ex dictis constat in Norvegia
veteri duas quasi gentes cernimus (ut reliquas taceam, de quibus
incerti sumus). Alteram sané Odino longe antiquiorem, alteram 48
hoc Duce eodem translatam. Cæterum antiquior illa an eam