Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 60
46
RERUM ISLANDICARUM
habuerat lingvam, quæ postea Norvegica dicta est, an vero ex
immigratione Asianorum eorundemque lingvæ cum veteri illa
mistione nata sit lingva Norvegica, non satis dicere habeo.
Quanquam in hane posteriorem partem facilius declinavero:
aliarum gentium exemplo id edoctus. Plærumque enim ex gentium
confusione lingvarum confusionem sequi videmus. Quod de
Anglorum in Britanniam et Saxonum in Belgicam deductis å
Carolo Magno coloniis, itemque Gallorum in Saxoniam, Bodinus
affirmat, Lingvarum scilicet varietatem peperisse. Et Tuscorum
colonias ex Italiå pulsas Gallorumque qui in Germaniam desertam
migrarunt, tertium loquendi genus ab utrisque diversum con-
flavisse. Quod igitur literam Hebræam potestate, si non figura,
quod voces multas Hebræos fontes sapientes habeat lingva
Norvegica, id primis incolis debebitur. Quod vero Germani
veteres, quod Angli aut aliæ nationes sua quædam in eådem
lingva agnoscant, id recentiori populorum infusioni, sive uni,
de qua constat, sive pluribus acceptum referatur. Nec enim
subito, sed pedetentim has terras intravit Odinus, in Germania
prius et vicinis terris subsistens. Ex qua mixtione si nata est
lingva Norvegica, bene antiqua sit oportet hæc dialectus, reli-
quorum populorum respectu, quibus lingva subinde brevissimis
spaciis mutata est, cum de nulla gentium infusione post Odinum
in Norvegiam constet. Sed quicquid tamen statuatur in hac Nor-
vegica seu Islandica, vestigia antiquæ lingvæ Gothicæ, forte an
Jøticæ vel Joticæ, id est Gigantææ, maxime esse adhue reliqua
certissimum est.
9 CAPUT V1
De moribus seu communi vivendi ratione.
Sed de lingva ex nostro instituto satis: Mores et reliquam
vivendi rationem requiris? Possem uno verbo ex veterum Nor-
vegorum moribus respondere. Sed propius attingam et quædam
de gentium moribus altius repetendo cum nostris conferam etc.
Tota sane vivendi consvetudo veterum Islandorum ad summam
! videtur frugalitatem comparata: In qua primum habitationes
5
10
15
20
25
30
1 VI ed.