Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 61
LIBER PRIMUS
47
seu ædificia, deinde victus et vestitus ratio, tum reliqua vitae
communis exercitia, brevissimé attingenda.
Nam primum quod ad habitationes attinet, primam et anti-
quissimam habitandi rationem secuti sunt Islandi: Nempe non
s per urbes et oppida, sed quod de sui temporis Germanis ait
Tacitus: colebant discreti, ut campus, ut fons, ut nemus, ut
collis aut vallis, littus vel sinus maris placuit. Non solum primævi
mundi exemplum hic imitati, sed etiam ætatis posterioris, ut
Attica per pagos, Laconica initio, ut tradunt, sparsim hine illinc
10 habitabatur, non conjunctim aut per urbes. Et ut Taciti tempore,
circa ann. Christ. 120, nec cæmentorum, nec tegularum apud
Germanos usus (unde quivis de orbe magis Arctoo judicium
faciat), ita neque postea apud Islandos; sed domus suas ligno
et cespite construebant, opere quidem nec momentaneo, nec in
15 speciem deformi, parietes alias solo cespite, alias saxo rudi,
cespite pro cæmento adhibito, fiebant; quos postea interius
opere coassato, ut et contignationem ipsam, convestiebant; præ-
cipué in notabilioribus ædificiis. Atque sic tectum eum parietibus
ante maturum senium gramine viridi exterius quotannis enascente
20 (cespitem namque vivum in tecto et parietibus intellige) conspi-
ciendum erat. In tecto fenestræ fiebant, raro in pariete, et tecta
quædam minus ardua; cujusmodi fuisse fertur apud orientales
tectorum constitutio. Ligna incolis suppetebant, ad littus maris
undarum alluvione ejecta; mirando procurationis Divinæ testi-
as monio, eum sylvæ domesticæ, betulæ tantum, uti existimo,
feraces, vastis ædificiis non sufficerent; quæ tamen etiam magno
fuére subsidio, eum his quæ incolæ, quoties volebant, ex vicinå
Norvegiå et fortasse etiam Grønlandiå petebant. Utroque enim
navigationes annuas longo tempore Islandi habuére. Villarum
30 itaque domus in suo fundo quilibet contiguas fere habebat præter
armentorum stabula, aliquanto intervallo ab ipsis Penatibus
plærunque sita. Item ignaria quædam non prorsus contigua, ad
ignis periculum vitandum; fortasse etiam penuaria quædam, quæ
solitaria auram et siccantes ventos melius imbiberent.
33 Focos alebant alii sylvis domesticis, alii cespite bituminoso
(ut mihi quidem videtur H. Junius apposité vocare), cujus apud
nos duo genera: unum molle et fungosum, sub ipsa terræ super-
ficie nascens; nobis Suordur etc. Alterum densius eoque gravius,
3
5°
Vid Gualther.
de Paralytico
per leetum de-
misso. Ligna
Isiandis unde
Focus