Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 62
48
LIBER PRIMUS
Torfeinarus
5i
quod forsan glebam fossilem ex eodem Junio rite dixerimus,
eo quod terra alte defosså ex fodinis profundis eruatur. Utrum-
que autem cæspitis genus (hoc vero multo magis) sole et vento
coquatur prius oportet, quam ad urendum idoneum fiat. Hoc
posterius nobis, ut et Germanis quibusdam, Torff; cujus inventor 5
perhibetur in Orcadibus Dux quidam Orcadensis, Ejnarus Raugn-
valdi Ducis Norvegici de Mære filius, tempore Pulcri(c)omi
Norveg. Regis, qui idcirco Torffeinarus dictus est. Habuit ille
fratrem Rolfuonem, quem Crantzius Rollonem, qui partern
Galliarum Normanniam postea å Normannis, seu Norvegis, 10
dictam occupabat, cujus mentio erit lib. 11. Sunt autem et alia
foci et ignis Islandorum nutrimenta, sed minus vulgaria etc.
Quanquam igitur judicarit Plinius miseras gentes, quæ terram
suam urerent, nos contra eo nos feliciores ducimus, Deique
beneficium hlc et alibi agnoscimus, quibus fomes ignarius et 15
cremandi materia non magno constet. Qua re ad frigoris
intemperiem arcendam, præter alios usus satis notos, incolæ
summe indigebant, præsertim hyemalibus temporibus, quibus
hypocausta et fornaces in usu, saxo et petris congestæ, per quas
flamma facile erumperet. Quæ quam primum ignis vi penitus 20
essent excalfactæ, cumque jam defumasset hypocaustum, frigida
camini saxis candentibus aspergebatur, quo pacto calor sese per
universam domum efficaciter diffundere solet, qui sic etiam
pariete et tecto cæspititio optime conservatur. Memini autem
me balnea publica excalfaciendi similem rationem apud extraneos 25
alicubi observare. Præter hypocausta autem domus alias aliis
usibus deputatas habebant, ut cubile, cænaculum et alias com-
plures etc.
Fuitque hæc communis ædificandi ratio et modus ad frugali-
tatem non ostentationem et oculorum delicias comparatus, et 30
nescio quid cum laudatissima Spartanorum consvetudine com-
mune habens; quorum institutum refertur, ut Domus non nisi
serrå et securi extruerentur etc. Quod si quis tecta et parietes
cæspititios Islandis ut vile quiddam et contemptibile et nihil
antiqui referentes objiciat aut, ut fieri solet, etiam exprobret, 35
is Flavium Vopiscum legat, de tribunali seu suggesto cæspititio,
itemque de centum uno loco aris cæspititiis, Cæsarem. Sin autem
foro, immo etiam sacris non indigni antiquis visi cæspites, neque