Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Qupperneq 64
5°
RERUM ISLANDICARUM
victualium
copia
Potus
54
Islandi å
luxu et gula
alieni, non
coacti, sed
volentes
bubulo, ad foeni præstantissimi sectionem, quo armenta, ac in
primis vaccas, uberioris lactis gratiå commodissimé pascerent.
Quæ quidem agricultura etiamnum retinetur et sola fere colonos
mediterraneos exercet, cum maritimi ex piscatione magis
vivant, quo etiam remotiores illi sive mediterranei famulos s
quotannis piscatum ablegant. Utrumque igitur æquor, solum dico
et salum, ad vitae subsidia Islandis suo quodam modo arandum
fuit. Quibus præterea victualium loco abunde suppetebant oves,
boves, sues, hædi; tum pisces varii generis, præter marinos,
ex fluminibus, lacubus ac rivis passim obviis. Unde tanquam é 10
nassa quadam petere licuit, præcipue isto seculo; adhæc lac et
lacticinia cum butyri ex armentorum grege perquam grata copia.
Præterea aves magno numero: alias cicures, ut gallinæ et anseres
domestici aut alterius generis volucres sub dio agentes; etiam
in montanis locis solivagæ, quas possessores in pedibus signabant,
ut suam quilibet facilius repeteret. Alias quidem non cicures,
quas certis dolis capiebant, ut anseres et anates pratenses, per-
dices, cygni et marinæ quam plurimæ, quarum nomina nec teneo
nec proprietates. Utriusque autem generis aves, cicures et non
cicures, aut ova, aut se ipsas, aut utrumque in hominum usus 20
exhibebant.
Præter potum nativum seu serum lactis expressum (cujus
hic tanto melioris copia, quanto lac præstantius, adeo ut decunx
aquæ cum uncia seri mistus saporem penitus non obtundat, quin
serum magis quam aquam sapiat) etiam polentam coquebant, 25
favo mellis aut aqua mulsa interdum adhibitis, interdum etiam
liquore ex baccis quibusdam hic nascentibus. Sed et cereales li-
quores ab exteris importabant veteres Islandi, ut et farra et res
alias, siquidem propriis navigiis instructi erant; quibus pro
lubito Daniam, Norveg., Suetiam, Scotiam, Saxoniam, Anglias 30
et Irlandiam quotannis invisebant. Itaque luxus et gulæ irrita-
menta non defuisse quidem nostris Islandis hine intelligitur,
quibus tamen omnibus aliter usos satis constat, hoc est ex naturæ,
non gulæ aut voluptatis præseripto. Quare quod de sua mensa
dixisse Epaminondam ferunt: Tale prandium non esse capax 35
proditionis, id, vel quid simile, de nostra mensa merito forsan
usurpavero: Gulæ scilicet irritamentis carentem (non quod haberi
non potuerint, uti jam dictum, sed quod adhibita non fuerint)