Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 65
LIBER PRIMUS
51
invidiå (ex qua proditio) quoque caruisse, interim sufficiente
victus salubris copia nequaquam aspernandam.
Nihilominus tamen honestis conviviis et consessibus minimé Convivia
carebant nostri veteres, et quidem sine sorditie, sive convivarum masnlfica
s numerum, sive exhibitorum conviviorum tempus spectemus.
Etenim Theodorus et Thorvaldus fratres, Borealis Islandiæ
cives in Hialltæ dal, patri suo Hialltæ justa solventes convivium
1200 capitum exhibuerunt dies integros xiiii, potioribus notæ
viris munere aliquo ornatis. Et occidentalis Islandiæ incola,
10 Olaus cogn. PA, cum fratribus duobus sumptus fecit 900 virorum
convivantium, etiam ad diem usque decimum quartum; viris
primoribus non indonatis dimissis. Et hæc quidem convivia
(cujusmodi infra plura commemorantur) privatis sumptibus
exhibita sunt sine notabili rei familiaris detrimento. Ista vero
15 victualium tam benigna copia et ingenium gentis tam liberale
et å sorditie alienum summam in hac natione, si qua aliå, hospita-
litatem etiam in peregrinos gignebat, quæ in Islandiæ laudibus
non postrema hoc brevi elogio sit contenta.
Quod ad reliquam victus rationem attinet, illud Plutarchi,
20 supra positam Lycurgi legem de ædificiis exponentis, conveni-
enter expediet: Comparatum nempe fuisse ædificio lectum, leeto J5
vestem, huic reliquum cultum et ornatum. Luxu scilicet et levitate,
tum maxime fastu et superbiå remotis, cui nihil derogat, quamvis
procedente tempore unus aut alter extraneorum vestitum im-
2s portabat. Nam vulgo et de more gentis panno Islandiæ vestie-
bantur. Sin minus, id ut novum quiddam annotarunt historiæ.
Nihil itaque veriti sunt nostrates levia ingenia circa cultum
corporis et vestitum solicita; ut nec Agesilaus Lacedæmoniorum
Rex Ægyptios, å quibus ob vilem vestem derisus est. Interim
30 vero ditiores panni extranei et quidem optimi nunc pallium,
nunc tunicam aut togam adjungebant, non indecoré, cum id
tempus aut aliæ circumstantiæ postulare viderentur. Nam et
carbasus et vestis linea ad mulierum pepla in primis et canabina
vestis cum reliquis extraneorum mercimoniis, quæ tamen hodi-
35 erno fuco carebant, importabantur. In quibus emendis et utendis
cum sequens ætas å veteri illå frugalitate degeneraret, lex de
præseripto vestitu lata est (quæ etiam hodie obtinet nomine
tenus). Non secus ac sapientissimus Lycurgus suis vestjum non
4*