Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 66
52
RERUM ISLANDICARUM
3-
Exercitationes
publicæ
S6
Palæstra
Pilæ ludus
knattleikur
Jaculandi
scientia
Equorum
certamen
tantum precium, sed formam modumque præscripsit. Quamvis
nostri non ita stricté id servarint; nam argento usi sunt et auro,
sed parcius. Monetam Islandis non usitatam reperio, veteribus
inquam illis, sed argentum staterå appensum est. Mercium autem
commutatio frequens. Ad hæc annuli aurei et armillæ, utrumque s
in mnemosynis frequens, å superioribus ad privatos, vel ab
amico ad amicum. Nec de habitationis aut victus ratione plu-
ra. Non enim rpv olxodofMxrjv aut z/tcuTTj'cixifv magis ex pro-
fesso; multo minus rem obsonatoriam aut coquinariam hic
tractamus. Nam ut titulus ostendit, Rem publicam, non privatam 10
proposuimus.
Præter autem communem victus et habitandi rationem etiam
exercitiorum quorundam publicorum initio quinti hujus capitis
mentionem feci. Ea sunt vel seria, vel ludicra. Seria sunt, in
quibus victoriæ contentione animi incalebant, extra tamen furo- is
rem et excandescentiam. Talia sunt Palæstra et Innofiuxia. In
palæstrå viri ac juvenes experiendi roboris gratiå etiam nudi
colluctabantur. Quæ consuetudo Spartanorum fuit, nisi quod
nostri pube tenus tantum sese nudarint; illud scilicet ex olympi-
acis certaminibus mutuati, ne subligacula exuerent. Nec unctio- 20
nis apud nostrates fit mentio, ut apud Spartanos. Durat hujus
consuetudinis å majoribus acceptæ etiamnum specimen aliquod.
Ad Palæstram etiam alia gymnica exercitia refero: ut pilæ et
jaculandi certamen. Pila autem non scortea nec lanea, nec tomento
floccisve infarcta, sed vel lignea vel durioris alicujus materiæ 25
intelligenda est. Ea enim sæpius vulnera inflicta sunt pessima.
Pilam namque nisi collusor manu compræhenderet, å vulnere
aut etiam verbere ipsi metuendum fuit, si caput vel faciem
fortiter impacta feriisset. Nec enim nullo periculo certare
volebant. Jaculatores aut sagittå aut funda balleari se exerce- 30
bant, aut etiam hasta velitari seu jaculis, quibus non minus
quam sagitta, quod vellent, configebant. Ad quam artem Lacerto-
rum robur plurimum contulerat.
'Innofiay/av appellare visum est ludorum genus, quo no-
strates equos generosissimos ferocissimå pugna inter se com- 35
mittebant: Hestapyng, Hestawyg; unde alii victi abibant, alii
occisi non abibant. Instigabantur autem quilibet å suo Domino
vel ductore et agebantur loris vel bacillis, quo acriorem pugnam