Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Qupperneq 67
LIBER PRIMUS
53
cierent. Nec alia in his ludis virorum opera fuit, id quod tamen
summa animi intentione agebant, adeo ut si quis hic dolo aut
malå fraude uteretur aliave extraordinaria injuria, sæpe ad
arma concursum sit. Sed id præter morem et intentionem ludo-
5 rum. Quamvis autem non facile conjicio, quis finis huic certamini
propositus fuerit, alius quam victoriæ forsan propositum præmi-
um, originem tamen, ut reliqua Gymnica, å Græcorum ludis
traxisse videtur, quos ipsi nolsiiiCT^ia et InnoåQOfiiu nuncu-
pavere, Athenis in honorem Thesei institutos (quanquam illic
10 cursu potissimum equorum certatum intelligatur), vel forsan
å Romanorum ludis Circensibus, quos Equiria appellatos et in
Martis honorem inventos fuisse constat, et in quibus equos
pecuniam sive præmium meruisse (sive cursu, sive pugna) ex
Plinio discimus. Ludicra exercitia, in quibus animi relaxatio
is magis spectabatur quam roboris experimentum, saltationes fue-
runt Musicæ, ut staticuli et orbis saltatorius. Staticulos voco
saltationem ad statos musicos concentus, quæ carmen vel cantile-
nam, quasi præceptum saltandi adhibet. Præcinit autem unus,
duo pluresve paulo subcinunt, reliqui ad numerum seu Rhythmum
20 saltant. Orbis saltatorius viris et fæminis alternatim incedentibus
constabat et quoda(m)modo intersectis et divisis. Videtur utrum-
que saltationis genus saltationis Græcorum simulachrum aliquod
referre: et quidem Orbis saltatorius b'^ficp Lacedæmoniorum
non absimilis; nisi forte in hac re, quod hic singuli ordine cantile-
25 nam aliquam cantant per certas pausas, dimidiis versibus (qui å
choro reliquo unå voce canendo repetuntur) constantes, ad finem
singulorum versuum principio vel fine primi versus reduplicatione
quadam (aliquando etiam sine ea) intercalato. Si plura saltatio-
num genera quis numerare velit, hue tamen referri commodé
30 possunt. Dico autem ingenuas tantum. Ludicrorum etiam puerili-
um plura specimina apud nostrates reperiuntur, ut Oscillationes,
Cindalismi, Ascoliasmi, Apodidrascindæ, Myindæ, Basilindæ,
Cytrindæ, dielcystindæ, Epostracismi etc. Et jam hoc caput,
de moribus seu communi vivendi ratione Islandorum, absolvisse
3s videor. Nam quæ fori aut sacrorum propria sunt, specialius
tradentur. Hæc inquam de victus ratione veterum illorum. Ad
quam, quantum ejus fieri potest, horum temporum consuetudo
accommodata est.
57
Vid 2. Fast.
Nat. hist.
lib. 2i. cap. 3
Exercitia
ludicra, sta-
ticuli
Orbis salta-
torius,
‘zoiki’vake
Ludicra
puerilia
5S