Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 68
54
RERUM ISLANDICARUM
CAPUT VI1
Forma Reip. Islandorum et simili de eorundem
Religione Ethnicd.
Gentem Islandicam å subjecto loco et quibusdam adjunctis
hactenus descripsimus, ad quæ simul efficiens et materia quasi s
concurrebant. Sequitur ejusdem forma Reip. et Constitutio: ex
qua demum patebit, an audacter nimis vel abusivé Reip. et
civitatis appellationem hoc loco adhibeamus, eo quod urbes non
habeant Islandi. Quibus pro me respondebit lo. Bodinus,
Method. hist. cap. 6. 10
„ Familiå, inquit, tres personas, collegium quinque eodem
„ imperio domestico contentas complectitur. Respublica autem
„ ex pluribus conflata familiis (aut collegiis) etiamsi locis ac
„ sedibus å se invicem divelluntur, modo sint in unius imperii
„ tutelå; sive unus imperet omnibus, sive singulis universi, sive is
„ pauci universis etc. Item: Non refert (scilicet ad constitutionem
„ Reip.), utrum eodem loco coeant familiæ, an locis ac sedibus
„ sejungantur. Non aliter atque familia dicitur eadem, tametsi
„ paterfamilias seorsim å liberis et servis, aut hi å se invicem,
„ locorum intervallis distant, modo patrisfamilias legitimo et 20
» moderato imperio conjungantur. Moderatum dixi, quia hoc
„ maximé differt familia å Rep., quod hæc summum et publicum,
illa moderatum et privatum imperium håbet.
Ex his tandem rotundam Reip. definitionem infert, præmissa
59 antea variarum de hac re sententiarum confutatione, ex quo, 25
„ inquit, illud efficitur, ut Respublica nihil aliud sit quam familia-
„ rum aut collegiorum sub unum et idem imperium subjecta multi-
Respub. tudo. Hæc ex Neratio, Ulpiano et Apulejo aliisque compluribus,
"“•‘“S inquit Bodinus.
Talis vero cum sit hæc hominum societas in Islandia coacta 30
(ut ex sequentibus erit manifestum), nos eam Reip. nomine
fraudare noluimus, ut neque civitatis (quæ non solum eodem
Urbes et imperio, sed jure quoque seu legibus eisdem rectissimé ab eodem
C'Vltferunt Bodino definitur), quum id pariter Islandorum Reip. conveniat.
Sic Cæsar Helvetiam totam unam civitatem adpellavit. Omnis, 35
1 VII ed.