Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 69
LIBER PRIMUS
55
inquit, civitas Helvetia in quatuor pagos divisa est. Sic Cicero:
Tusculum Municipium Romana civitate contineri dixit. Sic Cen-
sorinus apud Appianum Carthaginensium legatis respondit se
urbem Carthaginis deleturum, civitatem vero Carthaginis non
s deleturum. Sed audi Antonini Imp. Legem: Qui omnes homi-
nes liberos, Monarchiæ Romanæ finibus compræhensos, cives
Romanos esse jussit. Non est igitur mænibus eisdem et area
definienda civitas. Sed postquam ad has me Grammaticationes
(ut sic loquar) Lectorum quorundam difficile adegit palatum,
10 ad rem revertamur. Itaque apud nostrates, cum viri boni et
prudentes popularium suorum cætus in justam gentis multitudi-
nem excrescere cernerent, de aliqua Reip. forma, qua pro-
miscuum vulgus in officio contineretur, mature cogitare cæperunt,
Trjg dvaQxiccs, dvofitag xal zrjt; dyloxQazCai; incommoda facile ex-
is pendentes. Quod ipsorum consilium ad annum å primo ingressu
sexagesimum (quousque scilicet incolarum et habitationum nu-
merus auctus est) non equidem adstringo, cum de legibus ante
sexennium usitatis ex annalibus constet: circa annum nempe D.
928. Hune igitur Reip. certis legibus conformatæ statum bipar-
20 tito secabimus, nempe in Aristocratiam et Regnum sive Regiam
potestatem. Et in Aristocratia quidem primum civitatis Islandicæ
partitio; tum munerum publicorum distinetio; tertio Legum
constitutio; quarto Religionis mutatio consideranda veniunt.
Religionis formå initio, cum rebus civilibus ob commune sub-
25 jectum (sacrorum nempe et fori loeum eundem eosdemque anti-
stites) mixtå. Quibus fere capitibus quantum ad primum statum
quod reliquum est primi libri absolvetur.
Aristocratiam igitur seu optimatum statum condituri Islandi
(cum terra sparsim non conjunctim habitaretur) Civitatem suam
30 primo in quartas seu tetrades, å mundi Cardinibus principalib.
denominatas et supra positis terminis distinetas (qualis etiam
fuit ipsius insulæ partitio Geographica superius, ad finem
capitis 1.), Borealem, Orientalem, Australem, Occid. partiti
sunt. Quartas rursus in tertias, nisi Borealem. Hæc enim, utpote
35 reliquis amplior, in quartas tributa est. Tertias vero istas iterum
in suas partes subdividebant; alias quidem decimas, alias paulo
aliter. Quibus cum nornen conveniens non invenirem, vernaculum
retinui, quod illis est hreppar: nos Reppas (quibus etiam å
Antonini
Pii
60
Duplex
status Reip.
Islandi.
1
2
3> 4
Aristocratia
Islandorum
et civitatis
Islan. partitio