Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 70
RERUM ISLANDICARUM
56
Forum pro-
vinciale et
delubra
61
Reppa Ety- pfnm etymon non inconveniens) fingamus. Prima enim hic erat
publico munere fungentium X^eipia sive IgoqqottCcc■ Æquitas
enim seu sententiæ et Judicii atque animorum æquilibrium in
Reppa quid reliquo magistratu servandum merito hic incipere1 debuit. Nisi
quis hic ad Reeb, id est funes, quibus divisio fiebat, respectum 5
esse maluerit, de more etiam ipsorum Hebræorum antiquissimo2.
Reppa quælibet regulariter ad minimum xx (nam sæpé piures)
colonos continebat, certo rei familiaris augmento definitos, infra
quod non licuit tenuioribus Reppis accenseri, ditioribus licuit.
Porro in singulis tertiis, ut et Borealis Quartæ quartis, quas 10
olim (|>yng, hodie etiam Syslu, herad) præfecturas appellabant,
tria loca insigniora designabant, foro sacrata et judiciis. Præterea
etiam sacris Ethnicis dicata: illis hoff, nobis lararia et delubra.
Lararium quodlibet pro ratione hujus terræ magnificé extructum
erat. Quorum duo leguntur fuisse 120 pedum longa: Unum in 15
præfectura Watzdal Islandiæ Borealis, alterum in Kialarnes
meridionalis Islandiæ, et hoc quidem pedes latum 60. Singula ad
hæc lararia Fanum in Sacelli morem sibi adjunctum habebant.
Dii Ethnid Hic locus sacratissimus; hic idola et dii manu facti in suppedaneo
seu arå quådam consistebant; quos circum pecudes iisdem mactan- 20
dæ disponebantur. Deorum autem princeps et medius Juppiter,
iuppiter illis Por, å quo Septentrionalia hæc regna diem Jovis Thorsdagh
etiamnum indigetant. Huic reliqui Dii collaterales, quorum nec
numerum certum accepi nec nomina. In veteri tamen juramenti
formula (cujus postea erit mentio) tres, præter Thorum nomine 25
notantur: Freyr, Niordur, As. Quorum tertium, nempe As, ex-
istimo esse Odinum illum famosum, inter Divos Ethnicos non
postremum habitum (cujus supra memini) dictum As synec-
dochicffig, quod is Asianorum hue in Septentrionem migrantium
odinus Deus princeps fuerit. Singulariter namque As, at multitudinis numero so
Æsar vel Æser dici cæperunt. Hic Odinus, ut dictum antea, ob
insignem Magiæ diabolicæ peritiam, qua Divinitatem, ut Ma-
chomet alter, adfeetabat, post obitum in Deorum numerum
relatus est; å quo hodie dies Mercurii Odens dagur, Odini dies.
Unde fortasse Odinum Mercurium, ut Thorum Jovem, non male 35
appellavero. Odinum tamen Martis loco colebant veteres et
1 incipare ed. 2 Vv. 4-6 Nisi — antiquissimo del. AJ.