Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 73
LIBER PRIMUS
59
Cæterum illa immanitas, illæ Saturni hostiæ haud diu durasse
apud Islandos videntur, et sané nec alibi usitata quam duobus
locis assignatis. Imo nec ejus provinciæ incolis omnibus, ubi
exercita est. Nam de Hiørleifo, Ingulphi supra commemorati
5 socio, traditur, quod cultus idolorum penitus fuerit aversatus.
Helgo etiam cogn. Biola, Baronibus Norvegicis oriundus,
Klalarnesensis1 Provinciæ incola, Ethnicæ religioni parum favit.
Irlandum namque hominem Christianum exulem in viciniam
recepit, Ørnulfum nomine, cum suis familiis; nec recepit solum,
10 sed et ædem Divo Columbo sacram extruere permisit in villa
Esiuberg. Ejusdem quoque provinciæ Juvenis quidem, Buo dictus,
Sacratissimum illud humanarum victimarum Fanum et Deos
universos incendio delevit; quamvis postea å proprietariis re-
paratum. Quippe illud Poétæ, quamvis Ethnici, forte noverat2.
is ---------Nulli commissa metallo
Forma Dei: mentes habit ar e et pectora gaudet.
Thorchillus adhæc cogn. Mane (fortasse ideo quod Lunam,
quæ Mane dicitur, et reliqua sydera majore cum religione quam
reliqui suspexerat), vir integerrimæ vitæ et inter Optimates
20 Islandiæ celebris, sub Agonem adverso soli semet exponi curabat;
cælique et totius mundi opificium palam admiratus ei Deorum,
qui solem reliquaque creasset sydera, fugientem moriens com-
mendavit animam. Vixit circa annum Christi 970. Idem vel
simile de aliis quam plurimis, durante adhuc Ethnicismo, referri
25 potest. Ut de Hallero quodam merid. Island, incola, qui quod
idolorum cultum non sequeretur, Godlaus, id est dictus
est; itemque hujus filius Helgo.
Illud autem de victimis humanis non frustra nec ad op-
probrium gentis hic commemoro, sed ut eo nos moderni, illorum
30 hominum posteri, excitemur ad considerandum3 serio, quantum
å nobis Divinæ bonitati debeatur, qui nos, mente indultå saniore,
tenebris istis plusquam Cimmeriis exemit et Divinioris lucis radio
illuminavit.
65
Æneid.
1 Kiarlar- ed. 2 neverat ed 3 consed- ed.