Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 75
LIBER PRIMUS
6l
in qua quis fundos habeat proprios, ne commune damnum etiam
ad privatos redundet. Quamvis? non privato solum commodo ad
virtutem duci frugi illa voluit antiquitas, ideoque additur: Nisi
ex communi sententia aliter visum; id est: nisi Reppa-
s gogiæ candidatorum integritas adeo reliquis sit perspecta,
ut ista cautione nihil sit opus. Addo et aliam rationem: Volue-
runt fortasse cives id munus ab alio ad alium haud sæpe tran(s)-
ferri, dum eo quis rite fungeretur. Ideoque fundorum possessione 67
Reppagogos eosdem in eadem Reppå retineri existimabant.
10 Porro Reppagogorum munus pauperum cura definitur. Hue
namque omnia, quæ verbosé et passim de eo tradita sunt, referre
conabor. Illud autem, quod pauperum cura requirebat, quilibet
intra suæ Reppæ metas duobus hisce modis assequi conati sunt,
1. ut prospicerent, ne quis subito ad extremam paupertatem
is redigeretur, quantum quidem in humano consilio situm, 11. quo-
modo factis jam mendicis communi subsidio alendis providerent.
Et primam quidem muneris sui partern via triplici aggressi
sunt. Primum latis legibus adversus propriå culpå (humanitus
loquendo) factos mendicos: Cujusmodi sunt illæ, tit. de exhære-
20 dandis, cap. 3. Parentibus mendicis natus et ipse hostiatim victum
quærendo educatus (nisi morbo affeetus) hæreditatem nullam
adito etc. Quandiu scilicet hostiatim vivit, cap. 18. ejusdem, et
primum triennium å mendicationis tempore proximum, cap. 20.
Ne scilicet quis simulato virtutis specimine legibus imponeret.
25 Item: Altera lex de ejusmodi mendicis impune castrandis, etiamsi
eum eorundem nece conjunctum foret. Titulis de pupillis, cap. 33.
Ne videlicet hostiatim vivendo liberos gignerent similes paren-
tibus, qui postmodum oneri essent Reip. Itemque: Tertia lex,
de eisdem mendicis non alendis (titul. de mendicis, cap. 39. et
30 63. Apostoli præcepto non repugnans: qui non laborat, non
manducet, 2. Thessal. 3.) et ne domo quidem recipiendis,
cap. 45. ejusdem. Irrogata gravi muletå, si quis in hane legem
peccasset, ibid.
Cui instituto, quæso, quid aliud subest quam olim Athenien-
35 sium consuetudini, inter quos Areoppagitæ in singulos cives
inquirebant, qua quisque arte viveret, et in jus trahi curabant
eos, qui se turpi et inerti otio addixissent? Quid aliud, inquam,
quam sub Massiliensium decreto, qui civitatis suæ ingressu eos 68