Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 76
6 2
RERUM ISLANDICARUM
prohibebant, qui artem nullam noverant, qua vitam sustentarent;
et ne quis artes vel inutiles vel injjonestas coleret, locum nullum
dabant lusoribus, mimis, Gelotopæis, scurris, circulatoribus.
Quid denique aliud quam quod Solonis institutum voluit, san-
cientis, ne quam gratiam parentibus liberi deberent, å quibus s
in nulla arte honestå ad victum parandum institut! essent. Tantos
habuit vetus seculum et tam acres ad virtutem stimulos, etiam
apud nostrates, quos in postremo hoc, ah nimium degenero
seculo, cum dolore desideres, omnibus istis constitutionibus sub-
latis. Quocirca majorem in modum augetur numerus %mv åråxTwv, 10
ut Paulino verbo utar; hoc est eorum, qui omnis disciplinæ ex-
pertes in desidi ac turpi otio ordinem divinitus institutum in-
vertentes sibi ipsis infames vivunt et communi patriæ graves ac
molesti. Cujus rei curam si adhuc magistratus susciperet, melius
profecto cum multis ageretur. Sed sint ista alterius loci, etc. is
Secunda præcavendæ egestatis ratio et via fuit Lex seu edict-
um, de iis qui Reppå donari vel Repparum cives fieri volebant.
Etenim in Reppam nullus recipiendus erat, nisi prius conventum
ejus Reppæ solennem adisset et admitti se petisset. Quod non
denegare integrum nisi furti, aut alterius alioqui criminis con- 20
victo, aut tam inopi, ut idcirco ad Reppas ineptus foret, nec
posset sine communi mendicorum eleemosyna1 se suosque su-
stentare. Quod si quis isti conventui interesse non posset, å
quinque colonis, proprios fundos et ei, quem is aditurus erat,
maxime vicinos habentibus, cohabitandi veniam rogare tene- 2s
batur. Si quis integræ famæ et facultatibus præstans, non rogata
venia, in Reppas tamen concessisset, habitationem ille quidem
retinuit, sed å Repparum jure et privilegiis exclusus. Sin vero
69 improbus aliquis sese reliquorum2 impermissu ingessisset (licet
vacantem fundum å Domino legitime conduxisset), idem vi 30
depellendus erat: titul. de Reppis cap. 48. Eodem pertinet
edictum, de servis extra Reppam petitis, cap. 47. ejusdem.
Sapiens illud erat contra mendicantem inopiam consilium; ac
cum Massiliensium decreto, quod paulo ante posuimus, in
primis congruens. Nam si quis improbus, multa ipse perpetrare, 33
ad multa patranda alios impellere poterat, quæ irrogatis muletis
1 eeleemo- ed. 2 add. AJ.