Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 77
LIBER PRIMUS
63
pecuniariis etiam mediocrem substantiam exhaurirent aut in
hoc vitæ et fortunarum periculum adducerent, ut quis nec sibi,
nec veris mendicis prospicere posset. Sin primo vero aditu quis
egenus, quid inde reliquum? Improbis igitur et inopibus hac de
5 causa Reppis interdicebant.
Tertium adversus egestatem statutum fuit de damni privati
restitutione, titul. citato, cap. 47. Cujus exemplum dabitur primo
in domibus incendio fortuito absumptis, iisque quatuor generum:
Penuarium enim, culina, dormitorium seu cubile et sacellum si
10 conflagrassent, damnum acceptum å quinque vicinis intra dies
xiiii æstimandum erat; tam ipsius domus quam rerum contenta-
rum maximé necessariarum; utpote penus, vestium et suppel-
lectilis quotidianæ tantum ad patrem solum familias pertinentium,
exclusis alienis, ut et thesauris aliisque rebus magis pretiosis;
15 quod sine his Repparum civis quis idoneus esse posset. Æstimati
deinde damni pars dimidia å totå Reppå, collatis in commune
subsidiis pro cujuslibet coloni facultatibus, intra præscriptum
tempus restitui debebat. Alterum exemplum hujus beneficentiæ
legibus injunctæ est de pecudibus peste absumptis. Si cui enim
20 quarta pars pecudum aut plus eo decessisset, damnum similiter
intra dies xiiii cessante morbo elapsos æstimatum, ut prius illud,
communibus auxiliis ex parte dimidia relevandum erat. De utro-
que cautio adhibita, ne eidem hoc beneficium quartum præsta-
retur; ne scilicet quis nimia et supinå negligentiå damnum sibi
2s accerseret. De Reppis, cap. 47. et 48.
Altera pars muneris Reppagogici circa curam pauperum
erat, de factis jam mendicis, vel morbo, vel ætate, vel aliis non
proprii arbitrii casibus, certå eleemosynå alendis; deque aliis,
qui ad eleemosynam non pertinerent, excludendis, et casibus
30 variis eodem spectantibus. Eleemosynå ista privata erat vel
publica. Privata, de qua lex de mendicis å tribulibus seu cognatis,
uno vel pluribus, certo et lege definito facultatum augmento
pollentibus, in numerum familiæ recipiendis alendisque certis
legibus, pro gradu successionis hæreditariæ. Ut enim quisque
35 mendici hæreditati, si bona possideret, proximus erat, ita ad
eundem sustentandum primus censebatur. Deficiente vero proxi-
mo gradu, aut eodem egente aut non habente unde se suosque et
præterea mendicum illum sustentaret, ea necessitas, secundo,
tertio etc. gradu junctis incumbebat.