Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 78
6 4
RERUM ISLANDICARUM
Magistratus
superior
Publica eleemosyna fuit, quoties deficientibus cognatis vel
tribulibus mendici Repparum subsidiis vivebant; in sua Reppa
quilibet alendus; de qua re legum præscriptæ constitutiones:
qui mendici nempe ad quam Reppam pertinerent et qui non, et
de non pertinentibus juridico processu arcendis. Reppagogi itaque 5
muneris publici his terminis circumscripti participes conventus
indicebant. Alios quidem et tempore et loco statos, sive ordina-
rios, alios non statos, sive extraordinarios; quoties scilicet novi
aliquid erat ad illorum curam spectans, de quo statuerent. Extra-
ordinarios conventus etiam privatis ciere licuit; iis scilicet, qui 10
causam conventu et judicio dignam haberent. Conventus vero
habendi signum erat (post annum certé Millesimum, quum jam
in fidem Christianam jurassent, antea fortasse cestra vel malleus
Jovis: hamar Pors) pro ejus temporis religione crux lignea,
quam quilibet colonus ad suum vicinum perferret, die, loco et 15
causa conventus indictis; cujus signi intermissi aut neglecti certa
pæna. Illic igitur Reppagogi de rebus ad suam curam pertinen-
tibus ex æquo et bono consultabant, statuebant, sontes plectebant.
Ibi reus, si injuria privata esset, å læso in jus citabatur, autoritate
publica non accedente (id quod etiam Spartanis in usu fuisse 20
legimus) ; sin vero publica injuria (vel si læsus in privatå offenså
reum citare noliet aut nequiret), å Reppagogorum aliquo.
Contra Reppagogos etiam officii negligentes aut alioqui injurios
privatis agendi jus fuit. Ubi mulcta pecuniaria Repparum civibus
cedebat. De quibus omnibus aliisque hue spectantibus habetur 25
in codice 11. de Reppagogiis cap. 43. Et de magistratu inferiore,
h. e. Reppagogis, tantum; prima scilicet magistratus civilis
specie.
Sequitur magistratus superior, qui in Provinciarum præ-
feetos distinguitur et Nomophylaces. Provinciarum præfeeti 30
fuere singuli in singulis provinciis (quas tertias, scilicet cujus-
libet Quartæ, supra vocabam) munia tam fori publica quam
sacrorum obeuntes; seu fuere juris et Sacrorum interpretes
(quanquam juris interpretatio postea magis ad Nomophylaces
spectabat). Quemadmodum apud Romanos Ædiles prætoriæ 35
jurisdictionis partern etiam usurpabant. Apud veteres quoque
Hebræos Pontifices, item apud Romanos Pontifices victimarii
erant. Unde Horat. carmin. lib. 3. Ode 23. Victima pontifieum
secures cervice tingit.