Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Qupperneq 79
LIBER PRIMUS
65
Præfecti igitur isti qua sacra curabant sacerdotes, qua forum 72
et judicia, Judices fuerunt. Eos optimates hoc loco appellamus
et statum Reip. horum inspectione gubernatum Aristocratiam.
lidem nostratibus Godar et Hoff godar: ab æde seu delubro
(quod Hoff) quasi ædiles et æditimi, eorumque officium seu
5 dignitas Godord. Nomine videlicet å Diis illorum Ethnicis, quos præfectus
God nuncupavére, quam proximé derivato; ut vel ipso nomine u°vmciahs
ad virtutes, sapientiam, justitiam, etc. in præfecto tali requisitas, goje dictuk
ii, qui Deorum nornen ferme et vicem gererent, admonerentur. s™
Ut vero se tales exhiberent, eundem judiciis forensibus quem
10 sacris destinatum locum autumo; ad prædicta nempe Delubra. curidemfori
Etiam idcirco, quia ad eiBovleiav, seu consilia recté capienda, et sacrorum
• r • \ 1 • 1** loCUS
quorum in roro maxime usus, sacrorum locus aptior religiose
creditus sit. Porro conventus præfecti provinciales ut Reppagogi conventus
duplices habebant: Annuos seu ordinarios et indictivos sive provinciales
15 extraordinarios, exigente necessitate aliqua (dies complures
durantes, priores quidem illos: vid. Kaupb. cap. 8. Forn Løg),
idque ut verisimile est, per signum aliquod habendi conventus
coactos, ut modo de Reppagogis dictum est. Quod olim quale
fuerit, non equidem constat; nisi id fuit, quod postea et etiamnum
20 in usu est, forma securis Norvegicæ lignea, eå ratione circumlata
inter provinciales concives, ut de cruce lignea paulo ante diximus.
H ic fori judicialis index, nostrå lingvå Bod, id est nuntium,
dictus est.
Fori provincialis speciem habebat, cum de solutione ex bonis
demortui faciendå judicium fiebat, licet alio quam ad delubra
loco, nempe domi ejus, qui demortuus fuerat, ab hæredibus et
eo qui solutionem expostulabat, constitutum, dieb. xiiii å con-
ventu vernali provinciæ ordinario elapsis (Kaupb. cap. 8.). 73
Itemque in causa homicidii, cum occisi aut vulnerati graviter
30 hæres aut qui hujus loco esset conventum intra triduum cogebat
ad sepulcrum cadaveris, vel in loco homicidio fædato. Hujus
conventus index fuit telum ligneum: unde ørvarpyng, vide codic.
Erfinge skal ørvar skera samdægres1, er hinn lætur lyff sit, eda
hiner skilrykustu navistarmenn; og hafa pyng prinætt, par sem2
* -dægers ed. 2 sinn ed.
5 BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, X