Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 80
66
RERUM ISLANDICARUM
vyg er weigid eda d gr af ar backa. Item: Aller skido ørvar bera
og einginn fella etc. Wigsl.
Item cum de pascuis vel limitibus controversum esset, con-
ventus alibi quam ad delubra fiebant, intra dies quinque å cita-
tione lapsos, unde Fimtarsteffnur1, Fimtarpyng, et sic forsan in s
quibusdam aliis, sed raro etc.
Porro ad delubra singuli tributum seu vectigal quoddam
annuum pendebant, cujus exactor æditimus. Sic enim de Sacris
loquens Optimatem quemlibet (date veniam Grammatici) ap-
pello. Eidem quoque delubri et fori profanatorum mulcta ce-10
debat; qui vicissim suis sumptibus delubrum sustentare vel sartum
tectum conservare debebat. Ei denique quodlibet damnum pro-
vinciæ illatum emendare aut imminens præcavere et antevertere
provincialium opera utenti necessitas et summa cura incumbebat;
ita ut ad fures et latrones publicos delendos reperias qui vitæ is
propriæ fuerint prodigi. Contra, eheu, quam hodié passim fieri
Excursus cernimus, ubi furem notorium aut alium cujusvis sceleris capitalis
semel aut iterum convictum, lege damnare religio magna, major
necare. Isti sunt provinciarum præfecti; Nomophylaces2 sequun-
Nomophyiaces tur. Erat autem Nomophylax2 magistratus superioris species 20
altera, istis paulo recentior; cujusmodi fuit in universa civitate
Islandicå veteri (eam enim adhuc describimus) uno eodemque
tempore unus; qui å dicendo sive recensendo jure Løgmann et
74 Løgsøgumann dictus est. Etenim Resp. non subito, sed paulatim
conformari cæpit: itaque prius extiterunt leges provinciales, 25
similis, sed forsan non vbique ejusdem sententiæ, quam eas in
unum corpus conflatas haberent. Quod ubi assecuti sunt, earun-
dem custodiæ viros frugi et cordatos adhibuerunt, quos Nomo-
phylaces appello, quorum munus D. Nicolai Cragii verbis,
Nomophylacum Spartanorum officium exponentis, optime de- 30
„ scripsero. Fuit autem (inquit D. Cragius, lib. 2. cap. 6. de Rep.
„ Lacedæm.) Nomophylacum munus, ut ex re ipsa percipimus, ut
„ legum custodiæ ad Reip. utilitatem præessent, ne eas aboleri,
„ mutari aut auferri å quoquam sinerent. Deinde id operam da-
„ bant, ne legum vis exolesceret, vel memoria obliteraretur, sed ss
„ magistratus adigebant ad earum crebram observationem et
1 -steffur ed. 2 Nemo- ed.