Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 81
LIBER PRIMUS
67
offici sui executionem. Quin et existimare possumus, hos ipsos «
fuisse legum interpretes, si quid forte ambigué positum, minusve “
intellectum in disceptationem veniret. Hæc Cragius; quod ego
idem de nostris, illud addens: aliqualem fuisse penes hos cum
s optimatibus reliquis legum mutandarum aut innovandarum etiam
augendarum potestatem, tanquam Oratores vel conciliarios,
accedente populi consensu. Itaque de Aristocratiæ forma nihil
Nomophylaces detraxerunt, sed erant inprimis, ut dictum, Juris
interpretes et custodes, auctoritate publica ad hoc armati, penes
10 quos etiam erat codicis 11. custodia.
Hic porro magistratus suo officio præcipue functus est in
eo conventu incolarum, quem Comitia annua seu forum magnum
et generale (vt superiora illa merito particularia dici possunt)
appellare licebit, illis Alpyng. Quo ex tota civitate Islandicå
15 quotannis gregatim confluebant, quo etiam plerumque causæ
graviores reservabantur et relegatæ sunt. Judices autem provin-
ciales tanto cautius agebant in suo foro, ne ipsorum acta in 75
Comitiis retractarentur. Comitia vero, postquam Nomophylaces
creati essent, eorundem auctoritate constituta, et ut illi locuti
20 sunt, consecrata sunt quotannis; in quibus tamen causæ quælibet
coram suo judice prouinciali disceptabantur, nec ad caussas
ignoti judices assumpti, præsente interim velut inspectore et
judiciorum moderatore, vel si mavis, quod antea diximus, legum cur idem ho-
interprete, Nomophylace, Judicibus pedaneis ad cujuslibet causæ dle non fit
25 disquisitionem ex ea provincia, ubi causa nata esset, coactis.
Locus autem Comitiorum primum fuit ad montem Armansfell,
Islandiæ Meridion. quæ non multo post Thinguellam translata
sunt, olim (toto sane Aristocratiæ tempore aut forsan diutius)
dies integros xiiij durantia, initio circa xiii Kalend. Juli. facto,
30 aut interdum paulo post, pro mutabili ad hoc obeundum negocium
Kalendarii ipsorum termino1; id quod tum aliunde, tum ex
codice veteri convincitur. Et de initio quidem exstat vetusti
calendarii regula.
Fra fardøgum pa vj vlknr eru af Sumre2, eru iiij vikur til
35 alpyngis hins forna.
De duratione vero est in C. LI. non vno loco.
xiii Kalend. — termino] Idus Maias facto edcorr. Ay. 2 Smure ed.
5*